[POMPONIUS libro octauo decimo ad Quintum Mucium. ] §40.7.29.prStatuliberi a ceteris seruis nostris nihilo paene differunt.
[蓬波尼乌斯,《注昆图斯·穆基乌斯》第十八卷] 附条件自由奴隶与我们的其他奴隶几乎没有任何区别。
et ideo quod ad actiones uel ex delicto uenientes uel ex negotio gesto contractu pertinet, eiusdem condicionis sunt statuliberi cuius ceteri.
因此,在涉及因侵权行为或因事务管理、合同而起的诉讼方面,附条件自由奴隶与其他奴隶处于同等的地位。
et ideo in publicis quoque iudiciis easdem poenas patiuntur, quas ceteri serui.
因此,在公诉审判中,他们也遭受与其他奴隶相同的刑罚。
§40.7.29.1Quintus Mucius scribit: pater familias in testamento scripserat 'si Andronicus seruus meus heredi meo dederit decem, liber esto'.
昆图斯·穆基乌斯写道:一位家副在遗嘱中曾写道:“如果我的奴隶安德罗尼卡给我的继承人十个钱,他便获得自由。
deinde de his bonis coeperat controuersia esse: qui se lege heredem aiebat esse, is eam hereditatem ad se pertinere dicebat, alter, qui hereditatem possidebat, aiebat testamento se heredem esse.
”随后,关于这笔财产开始产生争议:那个自称依法为继承人的人说,该遗产属于他,而另一个占有遗产的人则声称,自己依遗嘱为继承人。
secundum eum sententia dicta erat, qui testamento aiebat se heredem esse.
判决判定那个自称依遗嘱为继承人的人胜诉。
deinde Andronicus quaerebat, si ipsi uiginti dedisset, quoniam secundum eum sententia dicta est, futurusne esset liber an nihil uideatur sententia, qua uicit, ad eam rem ualere? quapropter si uiginti heredi scripto dedisset et res contra possessorem iudicata esset, illum in seruitute fore.
随后安德罗尼卡询问:既然判定该人胜诉,如果他给此人二十个钱,他是否会获得自由,还是说使该人获胜的判决在此事上被视为毫无效力? 因此,如果他将二十个钱给了解定继承人,而官司最终判决对该占有者不利,他仍将处于奴隶地位。
Labeo hoc, quod Quintus Mucius scribit, ita putat uerum esse, si re uera lege ab intestato heres fuit is qui uicit: nam si iniuria iudicis uictus esset scriptus uerus heres ex testamento, nihilo minus eum paruisse condicioni ei dando et liberum fore.
拉贝奥认为,昆图斯·穆基乌斯所写的这一点,只有在获胜者确实是依法定无遗嘱继承人的情况下才是正确的:因为如果遗嘱中真正的指定继承人因法官的错误判决而败诉,奴隶通过向其给付,仍然满足了条件,并将获得自由。
sed uerissimum est, quod et Aristo Celso rescripsit, posse dari pecuniam heredi ab intestato, secundum quem sententia dicta est; quoniam lex duodecim tabularum emptionis uerbo omnem alienationem complexa uideretur: non interesse, quo genere quisque dominus eius fieret et ideo hunc quoque ea lege contineri, secundum quem sententia dicta est, et liberum futurum eum, qui ei dedisset pecuniam.
但最正确的是(正如阿里斯托在给凯尔苏斯的复信中所写),可以将钱给那获得胜诉判决的无遗嘱继承人;因为《十二表法》似乎用“买得”一词概括了所有的转让:任何人是以何种方式成为其主人的并不重要,因此那个获得胜诉判决的人也包含在该法律中,而向其给付了钱的奴隶将获得自由。
hunc autem, id est possessorem hereditatis, cui data esset summa, si uictus esset hereditatis petitione, cum ceteris hanc quoque pecuniam uictori restituere debere.
然而,此人,即接受了该笔款项的遗产占有者,如果在遗产请求诉讼中败诉,应当与其他财产一起将这笔钱也返还给胜诉者。