[IAUOLENUS libro sexto ex Cassio. ] §40.7.28.prSi hereditas eius, qui seruum, intra dies triginta mortis suae si rationes reddidisset, liberum esse iusserat, post dies triginta adita est, iure quidem stricto ita manumissus liber esse non potest, quoniam condicione deficitur: sed fauor libertatis eo rem perduxit, ut respondeatur expletam condicionem, si per eum, cui data esset, non staret quo minus expleretur.
[爪哇列努斯,《注卡西乌斯》第六卷] 如果一个曾在遗嘱中命令“若奴隶在其死后三十日内交出账目,该奴隶即获得自由”的人的遗产,在三十日之后才被接受继承,那么按照严格的法律,以这种方式被解放的奴隶是不能获得自由的,因为他未能满足条件。 但是,对自由的宽大倾向使事情得出了这样的结论:只要并非因被施加条件者的原因导致条件未能满足,就应当认为该条件已经满足。
§40.7.28.1Statuliber, antequam condicio libertatis optigerit, si quid comparasset, peculio legato non cessurum in libris Gaii Cassii scriptum. est, nisi id legatum in tempus libertatis collatum esset.
盖尤斯·卡西乌斯在其著作中写道:如果附条件自由奴隶在自由条件成就之前获得了任何财产,除非该遗赠被推迟到其获得自由之时,否则该财产将不属于被遗赠的特有财产。
uideamus, ne, cum peculium et accessionem et decessionem habeat, augmentum quoque eius peculii, si modo ab herede ei ablatum non sit, legato cessurum sit: et magis hoc iure utimur.
让我们考虑一下,既然特有财产本身就有增有减,那么只要继承人没有从奴隶那里收回该财产,该特有财产的增长部分是否也应当属于遗赠;而我们更倾向于采用这一法律规则。