[POMPONIUS libro octauo decimo ad Quintum Mucium. ] §40.7.29.prStatuliberi a ceteris seruis nostris nihilo paene differunt.
[ポンポニウス、『クィントゥス・ムキウス註釈』第18巻] 条件付自由奴隷は、我々の他の奴隷とほとんど何ら異ならない。
et ideo quod ad actiones uel ex delicto uenientes uel ex negotio gesto contractu pertinet, eiusdem condicionis sunt statuliberi cuius ceteri.
したがって、不法行為から生じる訴訟であれ、事務管理や契約から生じる訴訟であれ、それらに関する限り、条件付自由奴隷は他の奴隷と同じ法的地位にある。
et ideo in publicis quoque iudiciis easdem poenas patiuntur, quas ceteri serui.
したがって、刑事裁判においても、彼らは他の奴隷と同じ刑罰を受ける。
§40.7.29.1Quintus Mucius scribit: pater familias in testamento scripserat 'si Andronicus seruus meus heredi meo dederit decem, liber esto'.
クィントゥス・ムキウスは次のように書いている。 「ある家父長が遺言にこう書いていた。 『私の奴隷アンドロニクスが私の相続人に10を支払ったならば、自由の身となるべし。
deinde de his bonis coeperat controuersia esse: qui se lege heredem aiebat esse, is eam hereditatem ad se pertinere dicebat, alter, qui hereditatem possidebat, aiebat testamento se heredem esse.
』その後、この遺産について争いが生じ始めた。 法律によって自分が相続人であると主張する者は、その相続財産は自分に帰属すべきだと述べ、他方で、相続財産を占有していた者は、遺言によって自分が相続人であると主張した。
secundum eum sententia dicta erat, qui testamento aiebat se heredem esse.
判決は、遺言によって自分が相続人であると主張した者の勝訴となった。
deinde Andronicus quaerebat, si ipsi uiginti dedisset, quoniam secundum eum sententia dicta est, futurusne esset liber an nihil uideatur sententia, qua uicit, ad eam rem ualere? quapropter si uiginti heredi scripto dedisset et res contra possessorem iudicata esset, illum in seruitute fore.
そこでアンドロニクスは、彼に対して判決が下されたのだから、彼自身に20を支払った場合、自分は自由の身になることができるのか、それとも、彼が勝訴したその判決はこの件に関しては何の効果も持たないと見なされるべきなのか、と尋ねた。 それゆえ、もし指定相続人に20を支払ったとしても、後に占有者に対して不利な判決が下されたならば、彼は奴隷の身にとどまるであろう。
Labeo hoc, quod Quintus Mucius scribit, ita putat uerum esse, si re uera lege ab intestato heres fuit is qui uicit: nam si iniuria iudicis uictus esset scriptus uerus heres ex testamento, nihilo minus eum paruisse condicioni ei dando et liberum fore.
」ラベオは、クィントゥス・ムキウスが書いているこのことは、勝訴した者が実際に無遺言相続法による相続人であった場合にのみ正しいと考える。 なぜなら、もし遺言による真の指定相続人が裁判官の誤判によって敗訴したのだとしても、彼(奴隷)は支払うことによって条件を満たしたことになり、それにもかかわらず自由になるからである。
sed uerissimum est, quod et Aristo Celso rescripsit, posse dari pecuniam heredi ab intestato, secundum quem sententia dicta est;
しかし、アリストがケルススに答書したように、勝訴判決を得た無遺言相続人に金銭を支払うことができるというのが最も正しい。
quoniam lex duodecim tabularum emptionis uerbo omnem alienationem complexa uideretur: non interesse, quo genere quisque dominus eius fieret et ideo hunc quoque ea lege contineri, secundum quem sententia dicta est, et liberum futurum eum, qui ei dedisset pecuniam.
なぜなら、十二表法は「買い取り」という言葉によってすべての譲渡を含めていると解されるからである。 すなわち、いかなる方法でその者が奴隷の主人になるかは重要ではなく、それゆえ勝訴判決を得た者もその法の適用を受け、彼に金銭を支払った者は自由になる。
hunc autem, id est possessorem hereditatis, cui data esset summa, si uictus esset hereditatis petitione, cum ceteris hanc quoque pecuniam uictori restituere debere.
しかし、この者、すなわち金額の支払を受けた遺産占有者は、遺産回復訴訟において敗訴した場合には、他の財産とともにこの金銭も勝訴者に返還しなければならない。