[IDEM libro primo pandectarum. ] §40.7.27.prSi is, cui dare iussus est, redemerit statuliberum eumque rursus alii uendiderit, nouissimo emptori dabit: iam enim cum apud eum, cui dare iussus est, dominium quoque serui peruenit, si eum alienet, condicionem quoque ab eo ad emptorem transire Iuliano placuit.
[同人,《潘德克顿》第一卷] 如果被命令给付的人购买了该附条件自由奴隶,并将其再次卖给他人,[该奴隶]应给付给最后一位买受人:因为尤里安认为,既然奴隶的所有权也已经移转给被命令给付的人,如果他将该奴隶转让,则条件也同样由他移转给买受人。