[PAULUS libro tertio ad Vitellium. ] §40.7.22.prQui pecuniam dare iussus est, nisi adiectum sit, cui det, heredibus dare debet pro partibus hereditariis: pro ea enim parte quisque accipere debet, pro qua dominus est.
[保罗,《维特里乌斯注》第3卷] 被命令支付金钱的人,除非已附言说明他应向谁支付,否则应当按照继承份额向继承人们支付:因为每个人应当按照其作为所有人的那个份额来接受。
§40.7.22.1Si quidam ex heredibus, quibus dare debeat, nominati sint, dabit his pro hereditariis portionibus.
如果他应当向其支付的继承人中的某些人已被指名,他将按照继承份额向这些人支付。
§40.7.22.2Si heredibus nominatis etiam extraneus iunctus sit, extraneo uirilis, ceteris hereditariae dari debent: et si non solum Titium, sed etiam alios adiecisset, hos uirilem partem habituros, coheredes autem hereditarias Iulianus scribit.
如果被指名的继承人中还加入了外人,则应当向外人支付按人均分配的份额,向其余人支付按继承份额:且尤里安写道,如果他不仅追加了蒂蒂乌斯,还追加了其他人,这些人将拥有按人均分配的份额,而共同继承人则拥有按继承份额。