[NERATIUS libro tertio membranarum. ] §40.7.17.prSi decem heredi dedisset, iussus est liber esse: decem habet et tantundem domino debet: dando haec decem non liberabitur.
[内拉蒂乌斯,出自羊皮纸书第三卷] 如果他被命令在向继承人支付十个单位时获得自由:他拥有十个单位,但同时欠主人同等数额:通过支付这十个单位,他不会获得解放。
nam quod statulibero ex peculio suo dare explendae condicionis causa concessum est, ita interpretari debemus, ut non etiam ex eo dare possit, quod extra peculium est.
因为,允许条件附自由奴隶为了履行条件而从其特有财产中支付,这一点我们必须解释为,他不能也从特有财产之外的东西中支付。
nec me praeterit hos nummos peculiares posse dici, quamuis, si nihil praeterea seruus habeat, peculium nullum sit.
我也并非没有注意到这些钱可以被称为特有财产,尽管如果奴隶此外一无所有,就没有任何特有财产。
sed dubitari non oportet, quin haec mens fuerit id constituentium, ut quasi ex patrimonio suo dandi eo nomine seruo potestas esset, quia id maxime sine iniuria dominorum concedi uidebatur.
但是不应当怀疑,制定此规则的人的意图是,让奴隶有权以该名义支付,仿佛是从他自己的财产中支付,因为这似乎最能在不损害主人利益的情况下得到准许。
quod si ultra quis progredietur, non multum aberit, quin etiam eos nummos, quos domino subripuerit, dando statuliberum condicioni satisfacturum existimet.
但如果有人走得更远,那么这与认为条件附自由奴隶通过支付从主人那里偷来的钱也能满足条件相差无几。