[AFRICANUS libro nono quaestionum. ] §40.7.15.prMortuo herede si statuliber locupletiorem hereditatem tanta pecunia, quantam dare sit iussus, fecerit, ueluti creditoribus soluendo, cibaria familiae dando: statim eum ad libertatem esse uenturum existimauit.
[阿非利加努斯,出自问题集第九卷]\n 在继承人死亡后,如果条件附自由奴隶通过与他被命令支付的数额相同的钱财——例如通过偿还债权人、向奴隶群提供口粮——使继承财产变得更加丰厚,他认为该奴隶将立即获得自由。
§40.7.15.1Heres cum statuliberum decem dare iussum uenderet, condicionem pronuntiauit et traditioni legem dixit, ut sibi potius quam emptori eadem decem darentur: quaerebatur, utri eorum statuliber pecuniam dando libertatem consequeretur.
\n 当继承人出售一个被命令支付十的条件附自由奴隶时,他声明了条件,并在交付时附加了一项条款,即该相同的十应支付给自己而不是买主:现提出疑问,条件附自由奴隶通过向他们中的哪一方支付钱财来获得自由。
respondit heredi eum dare debere.
他回答说,奴隶应当向继承人支付。
sed et si talem legem dixisset, ut extraneo alicui statuliber pecuniam daret, respondit et hoc casu conuentionem ualere, quia heredi uidetur soluere, qui uoluntate eius alii soluit.
但是,即使他附加了这样的条款,即条件附自由奴隶应当向某个第三人支付钱财,他回答说在这种情况下该约定也是有效的,因为凡是根据继承人的意愿向他人支付的人,都被视为向继承人进行了支付。