[IDEM libro quadragensimo tertio digestorum. ] §40.7.13.prSi quis ita libertatem dedisset 'Stichus, si eum heres meus testamento suo non manumiserit, liber esto', secundum uoluntatem defuncti hoc significari uidetur 'si testamento suo heres non adscripserit ei libertatem'.
[IDEM libro quadragensimo tertio digestorum.] 如果有人以这种方式给予自由:“如果我的继承人没有在其遗嘱中释放斯蒂克斯,则他应获得自由”,根据死者的意愿,这似乎意味着“如果继承人没有在其遗嘱中为他写下自由”。
quare si quidem heres libertatem seruo testamento suo dederit, defectus condicione uidetur: si non dederit, impleta condicione ultimo uitae tempore heredis ad libertatem perueniet.
因此,如果继承人确实在其遗嘱中给予了该奴隶自由,则他被视为未能满足条件;如果继承人没有给予,则在条件满足时,他将在继承人生命的最后时刻获得自由。
§40.7.13.1Seruus communis liber esse iussus ita 'si decem dederit' ex peculio dare potest, quod quocumque modo adquisitum habuerit: nec refert, apud heredem id an apud socium fuerit et heredi an extraneo dare iussus sit.
一个共有奴隶如果以这种方式被命令获得自由:“如果他支付十”,他可以从他以任何方式取得并拥有的特有财产中进行支付;而且,无论该财产是在继承人还是在共有人手中,也无论他被命令支付给继承人还是第三人,都没有关系。
nam per omnia causae statuliberi applicatur: qui condicionis implendae gratia alienare peculiares nummos potest.
因为在所有方面,有条件自由人的法理都适用于他,他为了履行条件可以处分其特有财产中的货币。
§40.7.13.2Si duo serui rationibus redditis liberi esse iussi fuerint et separatim rationes gesserint, non dubie separatim quoque condicioni parere poterunt.
如果两个奴隶被命令在汇报账目后获得自由,且他们是分别管理账目的,毫无疑问,他们也可以分别履行条件。
sed si actus eorum communiter gestus ita immixtus fuerit, ut separari non possit, necessario alter cessando alterius libertatem impediet.
但是,如果他们的事务是共同进行的,且混杂到无法分离的程度,那么必然地,一方的怠惰将阻碍另一方的自由。
nec uidebitur condicio in alterius persona impleta, nisi id, quod computatione rationum habita reliquum fuerit, aut uterque aut alter totum soluerit.
而且,除非在进行账目结算后,双方或其中一方支付了全部余额,否则在任何一方的身上都不视为条件已经满足。
§40.7.13.3Qui ita liber iussus est 'si iurauerit se Capitolium ascensurum', confestim ut iurauerit, quamuis Capitolium non ascenderit, liber erit.
被命令以这种方式获得自由的人:“如果他发誓他将登上卡皮托尔山”,一旦他发誓,即使他没有登上卡皮托尔山,他也将立即获得自由。
§40.7.13.4Seruus heredis rem ipsius heredis dare iussus et liber esse ad libertatem perueniet, quia potest testator et sine ulla dandi condicione heredis seruum manumitti iubere.
继承人的奴隶如果被命令给予该继承人自己的财产并获得自由,他将获得自由,因为立遗嘱人也可以在没有任何给予条件的情况下,命令释放继承人的奴隶。
§40.7.13.5Haec scriptura 'Stichus cum erit annorum triginta, liber esto.
“当斯蒂克斯年满三十岁时,他应当获得自由。
Stichus si 'decem non dederit, liber ne esto' hanc uim habet 'Stichus si decem dederit et ad annos 'triginta peruenerit, liber esto': namque ademptio libertatis uel legati sub condicione facta incipit contrariam condicionem legato uel libertati, quae prius data erat, iniecisse.
如果斯蒂克斯不支付十,他就不应当获得自由”这一文字具有以下效力:“如果斯蒂克斯支付了十并达到三十岁,他应当获得自由”;因为在附条件的情况下对自由或遗赠的剥夺,开始对先前已给予的遗赠或自由施加了相反的条件。