[IDEM libro sexagensimo ad edictum. ] §40.5.6.prDecem legata sunt et rogatus est legatarius Stichum emere et manumittere: Falcidia interuenit et minoris emi seruus non potest: quidam putant dodrantem accipere debere legatarium nec emere compellendum.
[IDEM libro sexagensimo ad edictum.] 十个单位的财产被遗赠,且受遗赠人被请求购买斯蒂库斯并将其解放:法尔西迪亚法介入,而该奴隶无法以更低的价格被购买:有些人认为,受遗赠人应当接受四分之三,而不应被强迫购买。
idem putant etiam si suum seruum rogatus sit manumittere et dodrantem ex legato acceperit, non esse compellendum manumittere.
同样,他们认为即使受遗赠人被请求解放自己的奴隶,并从遗赠中接受了四分之三,也不应当被强迫解放。
uideamus, ne utique in hac specie aliud dicendum sit.
让我们看看,在这个特定情况下是否绝不应当有另外的说法。
sed in superiore sunt qui putant cogendum legatarium redimere seruum, et se oneri subiecisse, dum accipit uel dodrantem: sed si paratus sit retro restituere quod accepit, an audiendus sit, uidendum.
但是在前一种情况下,有人认为,只要受遗赠人接受了那四分之三,他就已经使自己承担了这一负担,因此应当被强迫赎买该奴隶:但是,如果他准备退还所接受的部分,是否应当听取他的申诉,仍须考察。
sed cogendus heres tota decem praestare, perinde atque si adiecisset testator, ut integra praestentur.
然而,应当强迫继承人支付全部的十个单位,就好像遗嘱人曾加上“应当足额支付”一样。