[MARCELLUS libro singulari responsorum. ] §40.5.56.prLucius Titius testamento ita cauit: 'si quos codicillos reliquero, ualere uolo.
[马尔克鲁斯《答辩录》单卷本] 路奇乌斯·蒂蒂乌斯在遗嘱中作了如下规定:“如果我留下任何遗言补足书,我希望它们有效。
si quis mihi ex Paula, quae uxor mea fuit, 'intra decem menses natus nataue erit, ex semisse heredes sunto.
如果在我死后十个月内,我那曾是妻子的保拉为我生下任何儿子或女儿,让他们成为二分之一份额的继承人。
Gaius Seius ex semisse 'heres esto.
让盖乌斯·塞乌斯成为二分之一份额的继承人。
Stichum et Pamphilum seruos meos et Erotem et Diphilum peto et fidei he'redum committo, ut, cum ad pubertatem liberi mei peruenerint, manumittant'.
对于我的奴隶斯蒂库斯和潘菲卢斯,以及埃罗斯和迪菲卢斯,我请求并信托给我的继承人,在我的孩子们达到成年时,予以解放。
deinde nouissima parte ita cauit: 'quod si mihi liberi nati non erunt aut intra pubertatem deces'serint, tunc heredes ex paribus partibus sunto Mucius et Maenius.
”接着,在最末尾的部分,他作了如下规定:“但如果我没有孩子出生,或者他们在成年之前夭折,那么让穆奇乌斯和梅尼乌斯以等额股份成为继承人。
legata, quae priore 'testamento, quo filios et Seium reliqui, praestari uolo, hoc est et a sequentibus here'dibus'.
我希望我在前一个遗嘱(在其中我留下了我的孩子们和塞乌斯)中所赠予的遗赠物得到履行,也就是说,也由后继的继承人履行。
deinde codicillis ita cauit: 'Lucius Titius heredibus primis et substitutis salutem.
”此后,他在遗言补足书中作了如下规定:“路奇乌斯·蒂蒂乌斯致信第一顺位继承人和替补继承人,向你们问候。
'peto, ut ea quae testamento caui legaui et ea quae codicillis cauero legauero, praestetis'.
我请求你们履行我在遗嘱中所规定和遗赠的事项,以及我将在遗言补足书中所规定和遗赠的事项。
quaero, cum liberi Lucio Titio nati non sint, an Sticho et Pamphilo et Eroti et Diphilo seruis confestim fideicommissa libertas praestari debeat.
”我请问,既然路奇乌斯·蒂蒂乌斯没有孩子出生,是否应当立即向奴隶斯蒂库斯、潘菲卢斯、埃罗斯和迪菲卢斯授予信托自由。
Marcellus respondit condicionem, quae libertati eorum, de quibus quaereretur, si filii heredes exstitissent, adposita esset, repetitam non uideri ideoque confestim libertatem praestandam esse et a primis et a substitutis heredibus: nam ut supra scriptum est, petit, ut quae testamento cauisset praestarentur, cauit autem de libertate eorum seruorum.
马尔克鲁斯回答说,对于有关人员的自由所附带的条件(即如果孩子们作为继承人出现的话),不应被视为已重复适用,因此第一顺位继承人和替补继承人都应当立即授予自由。 因为如上文所写,他请求履行他在遗嘱中所规定的事项,而他也确实规定了这些奴隶的自由。
atquin sub condicione cauit et, si alterius generis condicio esset, exspectanda esset: sed non est uerisimile, ut hoc in ista condicione cogitauerit, cum fidei substitutorum committeret, qui admitti ad hereditatem non possent, si impleretur condicio.
然而,他确实是在附带条件的情况下作出的规定,如果这是另一种类型的条件,则必须予以等待;但在这种情况下,考虑到他是信托给替补继承人的,而如果条件得以满足,替补继承人根本无法获得继承权,因此他不可能在该条件中考虑过这一点。