[MARCIANUS libro quarto regularum. ] §40.5.55.prSed et si non data opera tardius adierit, sed dum de adeunda hereditate deliberat, idem dictum est.
[马尔基亚努斯《规则集》第四卷] 但是,如果他并不是故意延迟,而是在考虑是否接受继承期间较晚才接受继承,也有同样的说法。
et si postea cognouit se heredem institutum, quam ancilla peperit, placet hoc quoque casu subueniendum esse: hoc tamen casu ipse manumittere debebit, non matri tradere.
并且,如果他在女奴隶分娩之后才得知自己被指定为继承人,人们认为在这种情况下也应当予以救济;然而,在这种情况下,他自己应当予以解放,而不是交付给母亲。
§40.5.55.1Sed si directo libertas data fuerit ancillae et horum aliquid euenerit, quemadmodum natis subuenietur? nam ibi quidem petitur fideicommissa libertas et praetor paruulis subuenit: cum uero directo libertas datur, non petitur.
但是,如果自由是直接给予女奴隶的,并且发生了这些情况中的任何一种,那么对于出生者将如何予以救济? 因为在前者中,信托自由确实被诉请,且裁判官救济了婴儿;而当直接给予自由时,则无需诉请。
sed etiam hoc casu puto nato subueniendum esse, ut aditus praetor in rem matri decernat actionem exemplo fideicommissariae libertatis.
但我认为,即使在这种情况下,出生者也应当予以救济,即由受到申请的裁判官模仿信托自由的先例,向母亲授予对物诉权。
sic denique et Marcellus libro sexto decimo digestorum scripsit et ante aditam hereditatem usucaptis, qui testamento manumissi sunt, subueniendum esse, ut eis libertas conseruetur utique per praetorem, quamuis his et imputari possit, quare usucapti sunt: in paruulis autem nulla deprehenditur culpa.
因此,马尔克鲁斯在《学说汇纂》第十六卷中也写道,对于在接受继承之前因时效取得而归他人所有、但已被遗嘱解放的人,也应当予以救济,以便通过裁判官无论如何为他们保全自由,尽管对于他们而言,为什么他们会被时效取得,甚至可以归责于他们;然而在婴儿中,则找不到任何过错。