[IDEM libro nono institutionum. ] §40.5.51.prNon tantum ipse, qui rogatus est manumittere, ad libertatem perducere potest, sed et successores eius, siue emptione siue quo alio modo successerint.
[同作者《法学阶梯》第九卷] 不仅被请求释放奴隶的本人可以将奴隶带向自由,而且他的继承人也可以,无论他们是通过购买还是通过其他任何方式继承的。
sed et si nemo successor extiterit, ad fiscum ita transit, ut libertas ab eo praestetur.
但是,即使没有继承人出现,财产也将转移给国库,并由国库提供自由。
§40.5.51.1Is autem qui rogatus est manumittere etiam eo tempore quo alienare prohibetur potest manumittere.
此外,被请求释放奴隶的人,即使在被禁止转让财产的期间,也可以释放。
§40.5.51.2Si alienum seruum quis rogatus fuerit manumittere, cum ei pecunia certa legata esset, ut emat eum et manumittat, et dominus nolit eum uendere, legatum retinet ex uoluntate defuncti.
如果有人被请求释放他人的奴隶,且为了让他购买并释放该奴隶而遗赠给他一定数额的钱财,但奴隶的主人不愿意出售,那么根据死者的遗愿,他可以保留该遗赠。
§40.5.51.3Cui per fideicommissum libertas debetur, liberi quodammodo loco est, et statuliberi locum optinet uel eo magis, quod nec in alium transferendus est, ut aut libertas eius impediatur aut iura patronorum grauiora experiatur.
因信托遗赠而应获得自由的人,在某种程度上处于自由人的地位,并占有附条件自由人的地位,甚至更是如此,因为他不能被转让给他人,以免其自由受到阻碍,或者承受更沉重的保护人权利。
§40.5.51.4Senatus consulto Dasumiano cautum est, ut, si ex iusta causa absit qui fideicommissam libertatem debet et hoc pronuntiatum fuerit, perinde libertas competat, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.
根据达苏米乌斯元老院决议,规定如果负有信托自由义务的人因正当原因缺席且此事已被宣告,则自由同样归属于奴隶,犹如他已按照信托遗赠的要求被正当地释放一样。
§40.5.51.5Abesse autem is intellegitur, qui a tribunali abest.
而所谓缺席,是指缺席审判庭。
§40.5.51.6Et quia de heredibus tantum cautum erat, adiectum est eodem senatus consulto, ut quicumque fideicommissam libertatem ex quacumque causa pronuntiatum fuerit eum eosue abesse, perinde habeatur, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.
由于此前仅对继承人作出了规定,因此在同一元老院决议中增加规定:对于任何负有信托自由义务的人,如果由于任何原因宣告他或他们缺席,则应犹如他已按照信托遗赠的要求被正当地释放一样对待。
§40.5.51.7Sed Articuleiano senatus consulto cauetur, ut in prouinciis praesides prouinciae cognoscant, licet heres non sit eius prouinciae.
但根据阿尔蒂克莱乌斯元老院决议规定,在行省中,即使继承人不属于该行省,行省总督也应进行审理。
§40.5.51.8Sed si non hereditarium seruum quis rogatus fuerit manumittere, sed proprium, ex senatus consulto Iunciano post pronuntiationem peruenit ad libertatem.
但是,如果有人被请求释放的不是属于遗产的奴隶,而是他自己的奴隶,那么根据容基乌斯元老院决议,在宣告之后,该奴隶获得自由。
§40.5.51.9Siue iusta ex causa abest siue latitet siue praesens non uult manumittere, pro absente eum haberi diuus Pius rescripsit.
神君庇护曾回复称,无论他是因正当原因缺席、潜伏隐藏,还是在场却不愿意释放,都应被视为缺席。
§40.5.51.10Emptor quoque ut manumittat, eodem senatus consulto expressum est.
同一元老院决议还明确规定,买受人也应当予以释放。
§40.5.51.11Et praesens coheres perinde manumittat, atque si traditum a coherede accepisset.
并且,在场的共同继承人应当予以释放,犹如他接受了共同继承人交付的奴隶一样。
quod et in impuberis persona coheredis, qui non erat rogatus manumittere, eundem principem rescripsisse relatum est.
据传,同一皇帝针对未成年且未被请求释放的共同继承人也作出了相同的回复。
§40.5.51.12Sed si matrimonii causa quis manumittere rogatus est, non est cogendus eam uxorem ducere, sed sufficit fideicommissa libertas.
但是,如果有人因婚姻关系被请求释放奴隶,他不应被强迫娶她为妻,而信托自由的授予即已足够。