[MARCIANUS libro septimo institutionum. ] §40.5.50.prSi seruus legatus et per fideicommissum manumissus sit, Ceruidius Scaeuola consultus putabat nouissimam scripturam ualere, siue libertas sit siue legatum, quia, cum libertatem datam postea placeat adimi, et per legatum constat posse adimi: sed si in obscuro sit, qua mente post libertatem legauit eundem seruum, in obscuro libertatem praeualere.
[马尔奇安乌斯《法学阶梯》第七卷] 如果一个奴隶被遗赠,并且通过信托遗赠被释放,塞尔维迪乌斯·斯卡埃沃拉在接受咨询时认为,无论是释放还是遗赠,最后书写的条款都是有效的,因为既然人们同意,已经给予的自由此后可以被撤销,那么通过遗赠也可以将其撤销,这是显而易见的。 但是,如果在释放同一奴隶之后,出于何种意图将其遗赠尚不明确,那么在不明确的情况下,自由应占优先地位。
quae sententia mihi quoque uerior esse uidetur.
这一观点在我看来也更为正确。