[IDEM libro nono institutionum. ] §40.5.51.prNon tantum ipse, qui rogatus est manumittere, ad libertatem perducere potest, sed et successores eius, siue emptione siue quo alio modo successerint.
[같은 저자 『법학제요』 제9권] 해방을 선언하도록 신탁받은 본인뿐만 아니라 그의 승계인들 역시, 그것이 매매에 의한 것이든 다른 어떤 방법에 의한 것이든 승계하였다면 자유로 인도할 수 있다.
sed et si nemo successor extiterit, ad fiscum ita transit, ut libertas ab eo praestetur.
그러나 설령 승계인이 아무도 나타나지 않더라도, 국고로 이행되어 국고에 의해 자유가 제공된다.
§40.5.51.1Is autem qui rogatus est manumittere etiam eo tempore quo alienare prohibetur potest manumittere. §40.5.51.2Si alienum seruum quis rogatus fuerit manumittere, cum ei pecunia certa legata esset, ut emat eum et manumittat, et dominus nolit eum uendere, legatum retinet ex uoluntate defuncti. §40.5.51.3Cui per fideicommissum libertas debetur, liberi quodammodo loco est, et statuliberi locum optinet uel eo magis, quod nec in alium transferendus est, ut aut libertas eius impediatur aut iura patronorum grauiora experiatur. §40.5.51.4Senatus consulto Dasumiano cautum est, ut, si ex iusta causa absit qui fideicommissam libertatem debet et hoc pronuntiatum fuerit, perinde libertas competat, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset. §40.5.51.5Abesse autem is intellegitur, qui a tribunali abest. §40.5.51.6Et quia de heredibus tantum cautum erat, adiectum est eodem senatus consulto, ut quicumque fideicommissam libertatem ex quacumque causa pronuntiatum fuerit eum eosue abesse, perinde habeatur, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset. §40.5.51.7Sed Articuleiano senatus consulto cauetur, ut in prouinciis praesides prouinciae cognoscant, licet heres non sit eius prouinciae. §40.5.51.8Sed si non hereditarium seruum quis rogatus fuerit manumittere, sed proprium, ex senatus consulto Iunciano post pronuntiationem peruenit ad libertatem. §40.5.51.9Siue iusta ex causa abest siue latitet siue praesens non uult manumittere, pro absente eum haberi diuus Pius rescripsit. §40.5.51.10Emptor quoque ut manumittat, eodem senatus consulto expressum est. §40.5.51.11Et praesens coheres perinde manumittat, atque si traditum a coherede accepisset. quod et in impuberis persona coheredis, qui non erat rogatus manumittere, eundem principem rescripsisse relatum est. §40.5.51.12Sed si matrimonii causa quis manumittere rogatus est, non est cogendus eam uxorem ducere, sed sufficit fideicommissa libertas.
또한 해방을 신탁받은 자는 양도가 금지되어 있는 시기라 하더라도 해방할 수