Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §40.5.47.pr-40.5.47.4

事后出生子致遗嘱失效与信托释放的救济

第 6460 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本文论述了因事后出生子导致遗嘱失效、继承人躲藏时信托自由的救济、附条件自由奴隶的账目清算与担保,以及临终时口头指定的信托释放的效力。

[IULIANUS libro quadragensimo secundo digestorum. ] §40.5.47.prSi pater duos filios heredes instituerit et adgnatione postumi ruptum testamentum fuerit, quamuis hereditas pro duabus partibus ad eos pertineat, tamen fideicommissae libertates praestari non debent, sicuti ne legata quidem aut fideicommissa praestare coguntur.
[尤里安《学说汇纂》第四十二卷] 如果父亲指定了两个儿子为继承人,而该遗嘱因事后出生的子女的出现而失效,那么,尽管遗产以三分之二的比例归属于他们,但信托自由仍不应当被给付,正如他们同样不被强迫给付遗赠或信托一样。
§40.5.47.1Si, cum alienum seruum heres rogatus sit manumitterere, item communem uel eum, in quo usus fructus alienus est, latitet, non inique senatus consulto libertatibus succurretur.
如果当继承人被请求释放他人的奴隶,或同样被请求释放共有奴隶或他人享有其用益权的奴隶时,他躲藏起来,那么通过元老院决议对这些自由予以救济并非不公。
§40.5.47.2Si Sticho libertas per fideicommissum data fuerit sub condicione, si rationes reddidisset, et is absente herede paratus sit reliqua soluere, praetoris officio continetur, ut uirum bonum eligat, cuius arbitrio rationes computentur, et pecuniam, quae ex computatione colligitur, deponat, atque ita pronuntiet libertatem ex causa fideicommissi deberi.
如果斯蒂赫被附条件地给予了信托自由,条件是“如果他提交了清算账目”,且在继承人不在场时,他已准备好支付余额,那么法务官的职责是选择一位诚实人,在此人的裁量下清算账目,并由该奴隶供托通过清算得出的款项,法务官随后据此宣布因信托之故应给予自由。
haec autem fieri conueniet, si heres ex iusta causa aberit: nam si latitabit, satis erit liquere praetori per seruum non stare, quo minus condicioni pareat atque ita pronuntiare de libertate oportebit.
然而,只有在继承人因正当理由缺席时,如此办理才是合适的;因为如果他是躲藏起来,则对法务官而言,只要查明并非因奴隶的原因而导致其未能遵守条件便已足够,从而应当据此宣布该自由。
§40.5.47.3Cum sub condicione legato seruo libertas datur non aliter fideicommissario tradi debet, quam ut caueatur existente condicione traditu iri eum.
当被遗赠的奴隶被附条件地给予自由时,除非提供担保,保证在条件成就时该奴隶将被移交,否则他不应被移交给信托受托人。
§40.5.47.4Quaedam cum in extrema esset ualetudine, praesentibus honestis uiris compluribus et matre sua, ad quam legitima hereditas eius pertinebat, ita locuta est 'ancillas meas Maeuiam et Seiam liberas esse uolo' et intestata decessit: quaero, si mater ex senatus consulto legitimam hereditatem eius non uindicasset et hereditas ad proximum cognatum pertinuisset, an fideicommissa libertas deberetur.
某位妇女在病危时,在数位体面男子及对其享有法定继承权的母亲面前,如此说道:“我希望我的女奴麦维亚和塞亚获得自由”,随后未立遗嘱便去世了。 我问:如果母亲没有根据元老院决议请求该法定遗产,而该遗产归属于最近的血亲,那么信托自由是否应当被给付。
respondi deberi: nam eam, quae in extremis dixisset 'ancillas meas illam et illam liberas esse uolo', uideri ab omnibus, qui legitimi heredes aut bonorum possessores futuri essent, petisse, ut hoc fieri possit.
我回答说应当给付;因为在临终时说“我希望我的女奴某某和某某获得自由”的妇女,应被视为已向所有将成为法定继承人或遗产占有者的人请求,以便此事得以实现。

词汇与语法注释

  1. §40.5.47.pradgnatione postumi ruptum testamentum — 指因“事后出生子”(在立遗嘱后出生或通过认知进入家父权下的子女)的出现而导致此前的遗嘱在法律上失效(ruptum)。在罗马法中,新增加的直系卑属会导致此前的遗嘱当然失效。虽然原指定的两个儿子作为法定继承人仍可获得三分之二的遗产,但由于遗嘱本身失效,其中的信托也随之免除给付义务。
  2. §40.5.47.2per seruum non stare, quo minus — 习惯用法 `stare per aliquem, quo minus...`(做某事未能实现是某人的原因/由某人阻碍)的否定非人称形式。在此处表示,只要法务官确认“未能遵守条件(提交账目)并非因奴隶自身的原因(而是由于继承人的躲藏)”即为已足。
  3. §40.5.47.3legato seruo — 动词 `legare`(遗赠)的完成被动分词与格阳性单数 `legato` 修饰 `seruo`,意为“给被遗赠的奴隶”。应注意避免将其误同于名词 `legatum`(遗赠)而导致句意理解偏差。
  4. §40.5.47.4uideri ab omnibus... petisse — 对格加不定式(A.C.I.)结构。其主语对格为前句中的 `eam`(“临终时说……的妇女”)。被动不定式 `uideri`(“被视为”)带有完成主动不定式 `petisse`(“请求”)作为其补足语,构成“她被视为已向所有人请求使此事得以实行”的嵌套结构。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §40.5.47.pr-40.5.47.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:40.5.47.pr-40.5.47.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。