[ULPIANUS libro quinto disputationum. ] §40.5.45.prSi debitor rogatus sit a creditore ancillam suam pigneratam manumittere, dicendum est fideicommissariam libertatem utiliter relictam a debitore.
[乌尔比安《讨论集》第五卷] 如果债务人被债权人请求释放其已出质的女奴,应当认为,该信托自由是由债务人有效遗赠的。
quid enim interest, certa quantitas ab eo relinquatur an fideicommissaria libertas? et siue plus sit in pretio siue minus, cogitur libertatem praestare, si modo semel agnouit uoluntatem creditoris.
因为,是由他遗赠一定数额的财产,还是遗赠信托自由,这有什么区别呢? 而且,无论价格是多是少,只要债务人曾一次承认了债权人的意愿,他就会被强迫给付自由。
adgnouisse autem sic accipimus, si forte, cum conueniretur ab herede, usus est exceptione uel alias uoluntatem suam ostendit: nam si conueniatur debitor ab herede creditoris, doli exceptione uti potest in id, quod intererit debitoris ancillam suam habere.
而对于“承认”,我们是这样理解的:例如,当他被继承人起诉时,他使用了抗辩,或者通过其他方式表明了自己的意愿。 因为,如果债务人被债权人的继承人起诉,他可以在其保有自己女奴的利益限度内,使用欺诈抗辩。
§40.5.45.1In fideicommissaria libertate, quamuis quis modicum legatum fuerit consecutus, necesse habet seruum suum manumittere: pecuniarium enim fideicommissum si diuisum fuerit, satis iniuriam facit libertati quam fideicommissario: satius est igitur eum, qui adgnouit legatum, onerari quam libertatem intercidere.
在信托自由中,即使某人仅获得微薄的遗赠,他也必须释放自己的奴隶。 因为金钱信托遗赠如果被分割,相比于信托受益人,这会对自由造成更大的损害。 因此,让承认了遗赠的人承担负担,也比让自由消灭要好。
§40.5.45.2Quotiens seruo uel ancillae fideicommissaria libertas relinquitur, in ea condicione est, ut, quoad manumittatur, seruilis condicionis sit: et quidem si nullam moram praestandae libertati qui praestare debet fecit, nihil de statu eorum mutatur: ideoque eos interim legari posse, sed cum sua causa, constat.
每当男奴或女奴被遗赠信托自由时,他(她)处于这样一种状态:在被释放之前,他(她)仍处于奴隶地位。 而且,如果应当给付自由的人没有对给付自由做出任何迟延,那么关于他们的身份不会发生任何改变。 因此,在过渡期间,他们可以被再次遗赠,但必须伴随着其自身的附随状况。