[MAECIANUS libro septimo fideicommissorum. ] §40.5.42.prAntoninus Augustus Pius noster, quo militum suorum per omnia rata esset uoluntas suprema, cum et institutus et substitutus in continenti, priusquam adirent hereditatem, decessissent, eos, quibus ab his et libertas et hereditas a milite per fideicommissum data esset, perinde liberos et heredes esse iussit, ac si utrumque directo accepissent.
[马埃基亚努斯《信托遗赠书》第七卷] 我们的皇帝安敦尼·奥古斯都·庇护,为了使他的士兵们的最终意愿在一切方面都有效,下令:当被指定继承人和顺位替代继承人双方在接受继承之前均紧接着去世时,那些由士兵通过信托遗赠从他们那里获得自由和继承权的人,应同样成为自由人和继承人,如同他们直接获得了这两者一样。
eorum autem, qui a pagano libertatem et hereditatem per fideicommissum acceperant, cum aeque in continenti et institutus et substitutus decessissent, satis habuit libertatem confirmare.
然而,对于那些从平民那里通过信托遗赠获得自由和继承权的人,当被指定继承人和顺位替代继承人同样紧接着去世时,皇帝仅满足于确认其自由。