Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §40.5.4.pr-40.5.4.11

为保存自由移交财产的适用要件与担保

第 6413 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安详述了为保存自由而移交财产这一宪令的适用细节,包括继承人状态的确定、附期限或条件之自由的处理、信托遗赠自由,以及向债权人提供充分担保的具体程序。

[IDEM libro sexagensimo ad edictum. ] §40.5.4.prErgo quamdiu incertum sit, utrum existat successor an non, cessabit constitutio: cum certum esse coeperit, tunc erit constitutioni locus.
[同上,《告示注解》第六十卷] 因此,只要继承人是否存在尚不确定,该宪令就不予适用;一旦开始确定,那么该宪令就有适用的余地。
§40.5.4.1Si is qui in integrum restitui potest abstinuerit se hereditate, an, quamdiu potest in integrum restitui, existimamus constitutionem cessare, quia non est certum ab intestato neminem successorem exstare? est tamen uerius admittendam constitutionem.
如果可获得恢复原状之人放弃了遗产,那么在其可以恢复原状期间,我们是否认为该宪令不予适用,因为尚不确定没有无遗言继承人存在? 然而,更正确的看法是应当准予适用该宪令。
§40.5.4.2Quid ergo, si post addictionem libertatium conseruandarum causa factam in integrum sit restitutus? utique non erit dicendum reuocari libertates, quae semel competierunt.
那么,如果在为保存自由而进行财产移交之后,他被恢复了原状,又该如何? 无论如何不能说,一旦已经获得的自由会被撤销。
§40.5.4.3Illud uideamus, utrum praesentes esse debent qui libertatem acceperunt an uero non: et cum inuitis illis possunt bona propter libertatem addici, utique etiam absentibus.
让我们考虑这一点:获得自由的人是否必须在场,还是不需要? 既然即使违背他们的意愿,也可以为了自由而移交财产,那么在他们缺席的情况下当然也同样可以。
§40.5.4.4Quid ergo, si quidam praesentes sint, quidam absentes? uideamus, an etiam absentibus competat libertas.
那么,如果有些人出席,有些人缺席呢? 让我们看看缺席者是否也获得自由。
et potest dici exemplo aditae hereditatis competere libertatem etiam absentibus.
可以参照接受遗产的先例,说缺席者也获得自由。
§40.5.4.5Si ex die data sit libertas, an dies exspectandus sit? et puto exspectandum: ante ergo non addicentur.
如果自由是从特定日期起给予的,是否必须等待该日期的到来? 我认为必须等待,因此在此之前不得移交。
quid deinde, si sub condicione data sit libertas? et si quidem aliquae pure, aliquae sub condicione, utique addici statim possunt: si omnes sub condicione, quid consequens erit dicere? utrum exspectandum, ut condicio existat, an uero statim addicimus, tunc demum competitura libertate, si exstiterit condicio? quod magis erit probandum.
接下来,如果自由是在附条件的情况下给予的呢? 如果有些是无条件的,有些是附条件的,自然可以立即移交;如果全部都是附条件的,那么说什么是逻辑上协调的? 是必须等待条件成就,还是我们立即移交财产,而在条件成就时自由才最终获得? 后者更值得赞同。
addictis itaque bonis directae libertates pure datae statim competunt, ex die, cum dies uenerit, condicionales, cum condicio extiterit: nec erit ab re existimare etiam pendente condicione libertatium, licet omnes sub condicione datae sint, constitutionem locum habere: ubi enim libertatis spes est, ibi dicendum est uel modica data occasione, quod sine damno creditorum futurum est, addictionem admittendam.
因此,在移交财产时,无条件给予的直接自由立即获得;附期限的,在期限到来时获得;附条件的,在条件成就时获得。 而且,认为即使在自由的条件尚未成就期间,虽然全部自由都是附条件给予的,该宪令仍然适用,这并非不合情理。 因为凡是有自由希望的地方,就应当说只要给予了微小的机会(只要不会给债权人带来损失),移交就应当被允许。
§40.5.4.6Si sub condicione dandorum decem libertas data sit, siue heredi dare iussus sit qui libertatem accepit siue non sit dictum cui, an dando ei cui bona addicenda sunt perueniat ad libertatem, quaeri potest: et magis est, ut ei dare debeat, cui bona addicta sint, quasi translata condicio uideatur.
如果自由是在“给付十个”的条件下给予的,无论接受自由的人是被命令给付给继承人,还是没有说明给付给谁,是否可以通过给付给财产应当移交的对象来获得自由,对此可以提出疑问。 更正确的做法是,他应当给付给财产被移交的人,这似乎就像是条件被转移了一样。
certe si alii quam heredi dare iussus sit, ipsi, cui iussus est, dabit.
当然,如果被命令给付给继承人以外的其他人,他就要给付给被命令的该人。
§40.5.4.7Si qui fideicommissam libertatem acceperunt, non statim ubi addicta bona sunt liberi sunt, sed fideicommissam libertatem possunt consequi, hoc est manumittendi sunt ab eo, cui addicta bona sunt.
接受信托遗赠自由的人,在财产被移交时并不立即获得自由,而是可以追求信托遗赠的自由,也就是说,他们必须由财产被移交的人予以解放。
§40.5.4.8Addici ita demum bona uoluit, si idonee creditoribus cautum fuerit de solido, quod cuique debetur.
皇帝只在债权人就每人所获债务的全额得到充分担保的情况下,才同意移交财产。
ergo cauendum est idonee.
因此,必须提供充分的担保。
quid est idonee? satisdato utique aut pignoribus datis.
什么是“充分”? 当然是通过提供保证或给付质物。
sed si ei fides habita fuerit promittenti sine satisdatione, idonee cautum uidebitur.
但如果对未提供保证的允诺人给予了信任,则将被视为已提供充分的担保。
§40.5.4.9Creditoribus caueri quemadmodum debet, utrum singulis an uero omnium nomine uni ab ipsis creato? et oportet officio iudicis constitui conuenire creditores unumque creare, cui caueatur omnium nomine.
应当如何向债权人提供担保,是向个人,还是以全体名义向他们中选出的一人? 应当通过法官的职权判定债权人集会并选出一人,以全体的名义向其提供担保。
§40.5.4.10Illud uidendum: ante caueri debet creditoribus et sic addici bona, an uero sub condicione haec sunt addicenda, si fuerit cautum? et puto sic comprehendendum decreto 'si omnia ex constitutione diui Marci facta sint'.
这一点应当予以考虑:是应当在先向债权人提供担保,然后才移交财产,还是在“如果提供了担保”的条件下移交? 我认为在裁决书中应当这样表述:“如果一切都是根据神君马可的宪令进行的。
§40.5.4.11'De solido' utique sic accipiemus 'de sorte et usuris debitis'.
” “就全额”我们当然应当理解为“就本金和所欠利息”。

词汇与语法注释

  1. 40.5.4.1est tamen uerius admittendam constitutionem. — 在无人称表达 `est tamen uerius`(然而……更为妥当)之后,接对格不定式结构 `admittendam [sc. esse] constitutionem`。动形容词 `admittendam` 表示应当(“应当准予适用”)。
  2. 40.5.4.5tunc demum competitura libertate — 由将来主动分词 `competitura` 和名词 `libertate` 组成的绝对夺格结构。与后文的条件从句 `si exstiterit condicio` 连用,表示“只有在条件成就时自由才会最终获得”的伴随情况。
  3. 40.5.4.6quasi translata condicio uideatur — 连词 `quasi`(仿佛、好像)引导假设性比较,因此伴随虚拟语气现在时 `uideatur`。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §40.5.4.pr-40.5.4.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:40.5.4.pr-40.5.4.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。