[ULPIANUS libro sexto fideicommissorum.
[乌尔比安,在《信托遗赠书》第六卷。
] §40.5.37.prSi pure data sit fideicommissa libertas et is seruus rationes administrasse dicatur, diuus Marcus rescripsit moram libertati non esse faciendam, ex continenti tamen arbitrum dandum esse, qui computationem ineat.
] 如果信托遗赠的自由是无条件给予的,且该奴隶据说管理过账目,神君马可曾回复称,不得延迟其自由,但必须立即指定一名仲裁员来开始进行清算。
uerba rescripti ita se habent: 'Aequius uidetur Trophimo ex causa fideicommissi praestari libertatem, quam sine condicione reddendarum rationum datam esse constat, neque humanum fuerit ob rei pecuniariae quaestionem libertati moram fieri.
回复的原文如下:‘对于特罗菲穆斯,基于信托遗赠原因而提供自由显得更为公正,因为显然该自由是在没有提交账目之条件的情况下给予的,且因金钱问题的审理而对自由造成延迟也是不人道的。
qua tamen repraesentata confestim arbiter a praetore erit dandus, apud quem rationem, quam administrasse eum apparuit, ex fide reddat'.
然而,在此自由立即兑现后,法务官应立即指定一名仲裁员,奴隶应在其面前诚信地提交他显然管理过的账目’。
tantum igitur rationes reddere cogetur.
因此,他将仅被强制要求提交账目。
sed an et reliqua restituere debeat, nihil adicitur, nec puto cogendum: nam de eo, quod in seruitute gessit, post libertatem conueniri non potest.
但是,他是否还应当归还余额,文中并未提及,我认为也不应当强制要求:因为对于他在奴隶身份期间所做的事,在其获得自由后是不能被起诉的。
corpora plane rationum et si quas res uel pecunias ex his detinet cogendus est per praetorem restituere: item de singulis instruere.
当然,如果是账目本身的实体,以及他从中扣留的任何财物或金钱,必须通过法务官强制要求他予以归还:同样,还需就各项细节进行说明。