[ULPIANUS libro quinto fideicommissorum. ] §40.5.28.prSi eum seruum, cui erat fideicommissa libertas relicta, distraxerit is qui erat rogatus et emptor quidem latitet, is autem qui rogatus erat praesens sit, an Rubriano senatus consulto locus sit? et ait Marcellus Rubrianum locum habere, quia abest quem manumittere oportet.
[ULPIANUS libro quinto fideicommissorum.] 如果被要求履行信托释放的人,将已被遗赠信托自由的奴隶卖掉,且买主隐匿,而被要求者本人在场,那么鲁布里安元老院决议是否有适用余地? 马尔切鲁斯认为鲁布里安决议应当适用,因为应当予以释放的人缺席了。
§40.5.28.1Haec autem uerba 'adesse noluissent' non utique exigunt ut latitet is qui libertatem praestare debebit: nam et si non latitet, contemnat autem uenire, senatus consultum locum habebit.
然而,“不愿到场”这些词并不必然要求债务人隐匿;因为即使他没有隐匿,但拒绝前来,元老院决议也将适用。
§40.5.28.2Idem obseruatur etiam, si plures heredes constituti fideicommissam libertatem praestare rogati non iusta ex causa absentes moram libertati faciant.
如果被要求提供信托自由的数个指定继承人,无正当原因缺席并拖延自由的授予,同样适用此规定。
§40.5.28.3Quorum si quosdam iusta ex causa abesse pronuntiatum fuerit, eorum, qui ex iusta causa abessent, et eorum, qui praesentes fideicommissae libertati moram non facient, perinde libertus erit atque si soli rogati ad iustam libertatem perduxissent.
如果在他们之中,有人被宣告系因正当原因缺席,那么该被释放者就成为那些因正当原因缺席者以及在场且不拖延信托自由者的解放自由人,犹如仅有他们被要求并将其带向合法的自由一样。
§40.5.28.4Si quis seruum non hereditarium rogatus manumittere latitet, factum est senatus consultum Aemilio Iunco et Iulio Seuero consulibus in haec uerba: 'placere, si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa deberent 'seruo, qui mortis tempore eius qui rogauit non fuerit, isque adesse negabitur, praetor 'cognoscat et, si in ea causa esse uidebitur, ut, si praesens esset, manumittere cogi de'beret, id ita esse pronuntiet: cumque ita pronuntiasset, idem iuris erit, quod esset, si ita, 'ut ex fideicommisso manumitti debuisset, manumissus esset'.
如果有人被要求释放不属于继承财产的奴隶而隐匿,在埃米利乌斯·容库斯与尤利乌斯·塞维鲁担任执政官期间,曾通过了一项以下列言辞表述的元老院决议:“兹规定,如果因任何原因而对在发出请求之人死亡时不属于其所有的奴隶负有信托自由义务的人中,有人被否认到场,裁判官应进行审理,并且,如果该人被认为处于即便在场也应当被强制释放的情形,则裁判官应作此宣告;一旦作此宣告,其法律效力与该奴隶按照信托的要求被释放时所应具有的效力相同。
§40.5.28.5Ex iusta causa abesse eos demum dicendum est, qui non habent iniustam causam absentiae, cum sufficiat, quod non in fraudem libertatis absint, quo magis uideantur ex iusta causa abesse: ceterum non est necesse, ut rei publicae causa absint.
” 应当说,只有那些没有不当缺席原因的人,才是因正当原因缺席,因为只要他们并非为了欺诈自由而缺席,这就足以使他们更被视为因正当原因缺席;此外,并不要求他们必须因国家公务而缺席。
proinde si alibi domicilium quis habeat, alibi petatur fideicommissaria libertas, dicendum est non esse necesse euocari eum, qui fideicommissam libertatem debere dicitur, quia etiam absente eo, si constiterit libertatem deberi, pronuntiari potest iusta de causa eum abesse, nec libertum perdit: namque eos, qui apud sedes suas et domicilium suum sunt, nemo dubitabit ex iusta causa abesse.
因此,如果某人在一处拥有住所,而信托自由在另一处被请求,应当说没有必要传唤被声称负有信托自由义务的人,因为即使在他缺席的情况下,如果确定其负有自由义务,也可以宣告他是因正当原因缺席,且他不会失去其解放自由人;因为没有人会怀疑,留在自己居所和住所的人是因正当原因缺席的。