[ULPIANUS libro quinto fideicommissorum. ] §40.5.26.4Apparet igitur ex hoc rescripto, item eo quod a diuo Pio rescriptum diximus, noluisse eos moram libertati fortuitam nocere edito ex ea, cui fideicommissa libertas data est.
因此,从这一答复以及我们所说的神君庇乌斯所作的答复中可以清楚地看出,他们并不希望对自由的偶然迟延,损害从被赋予信托遗赠自由的女奴所生的子女。
§40.5.26.5Non tamen si a substituto impuberis fideicommissa libertas data sit ancillae eaque uiuo impubere partum ediderit, uel si post tempus uel sub condicione libertatem acceperit et ante diem uel condicionem partum ediderit, ad libertatem partus perducetur, quia horum alia condicio est: non enim moram fortuitam, sed ex uoluntate testantis passi sunt.
然而,如果未成年人的替补继承人将信托遗赠的自由给予女奴,且该女奴在未成年人生存期间生下子女,或者如果她是在一定期限后或在附条件的情况下获得自由,且在期限届满前或条件成就前生下子女,则该子女不会被引导至自由,因为这些情况的性质不同:因为他们所遭受的并不是偶然的迟延,而是源于立遗嘱人意愿的迟延。
§40.5.26.6Si pro non scripto habitus sit seruus alicui legatus, cui seruo per fideicommissum libertas adscripta est, quaestionis est, num fideicommissa libertas debeat intercidere et an, si seruus petat fideicommissam libertatem ab eo, penes quem remansisset pro non scripto habito legato quod erat relictum ei qui eum rogatus fuerat manumittere, uel si ipse seruus, ut supra dictum est, fuit legatus, an libertas non debeat intercidere.
如果某人被遗赠了一个奴隶,而该遗赠被视为未写明,而该奴隶通过信托遗赠被赋予了自由,那么问题就在于:信托遗赠的自由是否应当消灭;以及,如果奴隶向因遗赠被视为未写明而保有原本留给被要求解放该奴隶之人的财产之人请求信托遗赠的自由,或者如上所述,该奴隶本身就是遗赠标的物,自由是否不应当消灭。
et putem debere dici fideicommissam libertatem saluam esse, licet ad eum nihil peruenerit, qui eum rogatus erat manumittere: cogetur igitur libertatem praestare is ad quem peruenit legatum, quia libertas fideicommissa nullum impedimentum pati debet.
我认为应当说,即使什么也没有归于被要求解放他的人,信托遗赠的自由也是安全的:因此,遗赠归属之人将被强迫提供自由,因为信托遗赠的自由不应受到任何阻碍。
§40.5.26.7Subuentum libertatibus est senatus consulto, quod factum est temporibus diui Traiani Rubrio Gallo et Caelio Hispone consulibus in haec uerba: 'si hi, a quibus libertatem praestari oportet, euocati a praetore adesse noluis'sent, si causa cognita praetor pronuntiasset libertatem his deberi, eodem iure statum 'seruari, ac si directo manumissi essent'.
神君图拉真时代,在鲁布里乌斯·加鲁斯与凯里乌斯·希斯波担任执政官期间通过的元老院决议,对自由给予了如下字句的救济:“如果应当提供自由的人在受到裁判官传唤后拒绝出庭,且在审理案情后裁判官宣告应当给予他们自由,则在相同的法律下,他们的身份应当如同直接获得解放一样予以维持。
§40.5.26.8Hoc senatus consultum ad eos pertinet, quibus ex causa fideicommissi libertas debeatur.
” 该元老院决议适用于因信托遗赠原因而应被给予自由的人。
proinde si libertas non deberetur, obreptum tamen praetori est de libertate pronuntiatumque, ex hoc senatus consulto libertas non competit.
因此,如果原本不应给予自由,但裁判官却被蒙蔽并作出了关于自由的宣告,则根据该元老院决议,自由并不成立。
et ita imperator noster cum patre suo rescripsit.
我们的皇帝与其父亲也曾这样回复。
§40.5.26.9Euocari autem a praetore oportet eos, qui fideicommissam libertatem debent: ceterum nisi fuerint euocati, cessat Rubrianum senatus consultum.
此外,应当由裁判官传唤债务信托遗赠自由之人:否则,除非他们已被传唤,鲁布里乌斯元老院决议便不适用。
proinde denuntiationibus et edictis litterisque euocandi sunt.
因此,应当通过通告、公告和书信来传唤他们。
§40.5.26.10Hoc senatus consultum ad omnes pertinet latitantes, quos fideicommissam libertatem praestare oportet.
该元老院决议适用于所有躲藏的、应当提供信托遗赠自由的人。
proinde siue heres rogatus siue quis alius, senatus consulto locus est: omnes enim omnino, qui deberent fideicommissam libertatem praestare, in ea causa sunt, ut ad senatus consultum pertineant.
因此,无论被要求者是继承人还是其他任何人,都有该元老院决议适用的余地:因为绝对所有应当提供信托遗赠自由的人,都处于属于该元老院决议管辖的境地。
§40.5.26.11Quare si heres quidem latitet, legatarius autem uel fideicommissarius, qui rogatus sit libertatem praestare, praesens sit, senatus consultum deficit et nihilo minus impedietur libertas: proponamus enim legatarium nondum dominium serui nactum esse.
因此,如果继承人确实躲藏,而应当提供自由的受遗赠人或信托受赠人却在场,则元老院决议便不适用,且自由同样会受到阻碍:因为让我们假设受遗赠人尚未取得该奴隶的所有权。