Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §40.5.24.14-40.5.24.21

财产价值变动与信托释放的履行条件

第 6435 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本分节讨论了受遗赠财产价值的增减对释放奴隶义务的影响,以及在释放多个奴隶时的优先顺序确定。同时规定了信托自由不因转让等原因而消灭,以及奴隶有权选择谁作为其释放人。

[ULPIANUS libro quinto fideicommissorum. ] §40.5.24.14Plane si forte minus relictum est alicui, uerum creuit legatum ex aliqua causa, acquissimum erit tanti eum cogi redimere, quantum ad eum peruenit, nec causari debere, quod minus illi relictum sit, cum creuerit eius legatum per testamenti occasionem: nam et si ex mora fructus usuraeue fideicommisso accessissent, dicendum est libertatem praestandam.
显然,如果有人被留存的遗赠较少,但因某种原因该遗赠有所增加,那么极其公平的是,应强制他以归于他的数额来赎买该奴隶,且不应以被留存的数额较少为借口,因为他的遗赠是借由遗嘱的机会而增加的。 因为即使由于迟延,果实或利息累加于该信托,也应当说必须提供自由。
§40.5.24.15Proinde et si serui pretium decreuit, dicendum est redimere cogendum.
因此,即使奴隶的价格降低了,也应当说必须强制他进行赎买。
§40.5.24.16Quod si legatum sit imminutum, uidendum, an cogatur seruum manumittere qui sperauit legatum uberius consecuturum.
但是,如果遗赠减少了,需要探讨的是,曾期望获得更丰厚遗赠的人是否应被强制释放奴隶。
et putem, si legatum refundere sit paratus, non esse cogendum, idcirco, quia alia contemplatione adgnouit legatum, quod ex inopinato deminutum est: parato igitur ei a legato recedere concedendum erit, nisi forte residuum legatum ad pretium sufficit.
我认为,如果他准备好退还遗赠,则不应强制他,因为他是基于另一种预期而接受了该遗赠,而该遗赠却出乎意料地减少了。 因此,对于准备好放弃遗赠的该人,应当允许他放弃,除非余下的遗赠仍足以支付该价格。
§40.5.24.17Quid ergo, si plures seruos rogatus sit manumittere et ad quorundam pretium sufficiat id quod relictum est, ad omnium non sufficiat, an cogendus sit quosdam manumittere? et putem debere eum cogi uel eos, quorum pretium patitur, manumittere.
那么,如果他被请求释放多个奴隶,而被留存的财产足以支付其中一部分奴隶的价格,但不足以支付全部,他是否应被强制释放其中一部分? 我认为,应当强制他释放至少是其价格在财产允许范围内的那些奴隶。
quis ergo statuet, qui potius manumittitur? utrumne ipse legatarius eligat, quos manumittat, an heres a quo legatum est? et fortassis quis recte dixerit ordinem scripturae sequendum: quod si ordo non pareat, aut sortiri eos oportebit, ne aliquam ambitionis uel gratiae suspicionem praetor subeat, aut meritis cuiusque allegatis arbitrari eos oportet.
那么,由谁来决定谁优先被释放呢? 是受遗赠人自己选择释放谁,还是由承担遗赠义务的继承人选择? 也许有人会正确地说,应当遵循书写的顺序;但如果顺序不明确,要么必须让他们抽签,以免裁判官遭受任何偏袒或人情的怀疑,要么必须在陈述了每个人的功绩后,通过裁量来决定。
§40.5.24.18Simili modo dicendum est et si redimere iussus sit libertatemque praestare nec pecunia quae legata est sufficiat ad redemptionem omnium, quibus libertas data est: nam et hic idem erit, quod supra probauimus.
同样地,如果他被命令赎买并提供自由,而所遗赠的金钱不足以赎买被给予自由的所有奴隶,也应当作同样的认定:因为在这里,也将适用我们上面所赞同的相同规定。
§40.5.24.19Si cui legatum sit relictum isque rogatus sit seruum proprium manumittere eique quod legatum est praestare, an fideicommissaria libertas praestanda sit? quosdam mouet, quia, si fuerit coactus ad libertatem praestandam, ex necessitate ad fideicommissi quoque praestationem erit cogendus: et sunt qui putant non esse cogendum.
如果有人被留存了遗赠,而他被请求释放自己的奴隶,并将该被遗赠的财产提供给该奴隶,那么是否应当提供信托自由? 这使一些人感到疑虑,因为如果他被强制提供自由,必然也必须强制他履行该信托遗赠;也有人认为不应强制他。
nam et si mihi legatum fuisset relictum et id rogatus essem Titio restituere confestim et praeterea fideicommissam libertatem seruo meo praestare, sine dubio diceremus non esse me cogendum ad libertatis praestationem, quia nihil pretii nomine uideor accepisse.
因为即使给我留存了遗赠,而我被请求立即将其转交给蒂蒂乌斯,此外还要向我的奴隶提供信托自由,我们无疑会说,不应强制我提供自由,因为我似乎没有作为对价收到任何东西。
plane si forte post tempus fuerit rogatus restituere sibi legatum relictum, dici potest propter medii temporis fructum cogendum eum manumittere, §40.5.24.20si rogatus quis alii fundum, cum morietur, alii centum praestare si tantum ex fructibus fundi perceperit, quantum est in fideicommisso, cogendum eum praestare.
显然,如果他被请求在一段时间后转交留给他的遗赠,可以说由于中间时期的果实,他应当被强制释放奴隶,如果有人被请求在自己死亡时将土地转交给某人,且如果他从该土地的果实中获得了相当于信托遗赠数额的财产,则向另一人给付一百,那么他应当被强制给付。
sic fit, ut sit in pendenti fideicommissum pecuniarium et fideicommissae libertatis praestatio.
由此,金钱信托遗赠与信托自由的提供都处于待定状态。
§40.5.24.21Quotiens autem fideicommissaria libertas relinquitur efficaciter, in ea causa est, ut neque alienatione neque usucapione extingui possit: ad quemcumque enim peruenerit is seruus, cui fideicommissa libertas relicta est, cogi eum manumittere: et ita est saepissime constitutum.
另一方面,每当信托自由被有效地留存时,它就处于既不能因转让也不能因时效取得而消灭的状态;因为无论该被留存了信托自由的奴隶落入谁的手中,该人都应被强制释放他,而这一点已非常频繁地被确立。
cogetur igitur is, ad quem seruus peruenerit, fideicommissam libertatem praestare si hoc maluit is qui rogatus est: latius enim acceptum est, ut et si sub condicione fuit ei libertas relicta et pendente condicione alienatus sit, attamen cum sua causa alienetur.
因此,如果被请求的人更倾向于此,那么该奴隶所转归的人将被强制提供信托自由。 因为更广泛接受的是,即使自由是在附条件的情况下留存给他的,且在条件尚未成就期间他被转让,他仍是伴随着他自身的法律状态而被转让的。
quod si nolit ab eo manumitti, sed potius ab eo uelit ad libertatem perduci, qui erat rogatus eum manumittere, audiri eum oportere diuus Hadrianus et diuus Pius rescripserunt.
但是,如果该奴隶不想由该人释放,而更希望由那个曾被请求释放他的原所有人引导获得自由,神君哈德里安和神君皮斯曾发布敕答,其诉求应当被听取。
quin immo et si iam manumissus est, uelit tamen potius eius libertus fieri, qui erat rogatus eum manumittere, audiendum eum diuus Pius rescripsit.
不仅如此,即使他已经被释放,但仍更希望成为那个曾被请求释放他的原所有人的解放自由人,神君皮斯也曾发布敕答,其诉求也应当被听取。
sed et si ex persona manumissoris uel ex quacumque causa manumissus ostendere potest ius suum laedi manumissione uel etiam laesum, succurri ei ex his constitutionibus oportet, ne contra uoluntatem defuncti durior eius condicio constituatur.
而且,如果由于释放人的人格或由于任何其他原因,已释放的奴隶能够证明其权利因该释放而受到损害或已经受到损害,则应当根据这些敕令给予其救济,以免违背死者的意愿而使其处境变得更加艰难。
plane si ea sit defuncti uoluntas, ut uel a quocumque manumitti uoluerit, dicendum est constitutiones supra scriptas cessare.
显然,如果死者的意愿是希望他无论由谁释放都可以,则应当说上述书明的敕令不再适用。

词汇与语法注释

  1. §40.5.24.14tanti... quantum — tanti 是表示价格/价值的属格,与关系从句 quantum ad eum peruenit(归于他的数额)相关联,用以指明强制赎买奴隶的价格上限。
  2. §40.5.24.16parato igitur ei a legato recedere concedendum erit — 动形词(未来被动分词)concedendum erit 作无人称使用,与其搭配的与格 parato... ei 指明被允许的对象,而不定式 recedere(放弃)则充当逻辑主语。a legato recedere 意为“退回遗赠”,即放弃该遗赠。
  3. §40.5.24.21cum sua causa — 罗马法中的专业术语,意为“伴随着其自身的法律状态或负担”。在此处,它指附条件的信托自由在奴隶被转让时并不消灭,而是新所有人必须承受此法律负担。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §40.5.24.14-40.5.24.21. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:40.5.24.14-40.5.24.21

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。