[IDEM libro nono responsorum.
[同上,《答辩集》第九卷。
] §40.5.23.prFideicommissaria libertas praetextu compilatae hereditatis aut rationis gestae non differtur.
] 信托自由不得以继承财产遭到掠夺或尚未进行账目交代为借口而予以推延。
§40.5.23.1Fideicommissariam libertatem ab herede non praestitam cogendus est heredis heres, qui restituit ex Trebelliano senatus consulto hereditatem, praestare, si eius personam eligat qui manumittendus est.
对于继承人未提供的信托自由,根据特雷贝利乌斯元老院决议而交还继承财产的继承人的继承人,如果将被释放之人选择其作为释放者,则必须被强制提供之。
§40.5.23.2Seruum peculii castrensis, quem pater fideicommissi uerbis a legitimis filiis heredibus liberari uoluit, filium militem uel qui militauit, si patris heres extitit, manumittere cogendum respondi, quoniam proprium manumississe defunctus post donationem in filium collatam existimauit: portionem enim a fratre domino fratrem eundemque coheredem citra damnum uoluntatis redimere non cogendum.
关于阵中特有财产的奴隶,父亲曾希望通过信托词句由作为法定继承人的儿子们将其释放,我答复称,身为军人或曾服兵役的儿子,如果他作为父亲的继承人出现,则必须被强制释放该奴隶;因为死者认为自己在向儿子进行赠与后释放的是自己的财产:因为,在不损害遗愿的情况下,不应强制同为共同继承人的兄弟从作为所有人的兄弟处赎买其份额。
nec ob eundem errorem cetera, quae pater in militiam profecturo filio donauit, fratri, qui mansit in potestate, conferenda, cum peculium castrense filius etiam inter legitimos heredes praecipuum retineat.
此外,不得因同样的错误,将父亲向即将出发服兵役的儿子所赠与的其他物品,与留在权力之下的兄弟进行合股,因为即使在法定继承人之间,儿子也优先保留其阵中特有财产。
§40.5.23.3Etiam fideicommissaria libertas a filio post certam aetatem eius data, si ad eam puer non peruenit, ab herede filii praestituta die reddatur: quam sententiam iure singulari receptam ad cetera fideicommissa relicta porrigi non placuit.
同样,由儿子所给予的、在其达到特定年龄后方能授予的信托自由,即使该青年未达到该年龄,也应当由该儿子的继承人在预定的日子予以提供:已决定这一作为特例法所接受的见解不得扩大适用到其他遗赠的信托。
§40.5.23.4Seruum a filio post quinque annos, si eo tempore mercedem diurnam filio praestitisset, manumitti uoluit: biennio proximo uagatus non praestiterat: condicione defectus uidebatur.
立遗嘱人希望儿子在五年后释放一名奴隶,条件是该奴隶在此期间向儿子支付日薪:该奴隶在最近两年内游荡而未予支付,看似未能成就条件。
si tamen heres filius (aut tutores eius) ministerium serui per biennium elegisset, eam rem, ex praeterito quod per heredem stetisset, impedimento residuae condicioni non esse constitit.
然而,如果作为继承人的儿子(或其监护人)在这两年中选择接受该奴隶的劳务,则已确定,这一因过去归咎于继承人的事由,并不构成妨碍剩余条件成就的障碍。