[POMPONIUS libro septimo epistularum. ] §40.5.20.prApud Iulianum ita scriptum est: 'si 'heres rogatus seruum manumittere ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituerit, 'cogi debebit manumittere, et, si latitabit uel si iusta ex causa aberit, praetor causa cognita 'secundum senatus consulta ad eas causas pertinentia pronuntiare debebit.
[源自蓬波尼乌斯《书信集》第七卷] 在尤里安的著作中写道:“如果被要求解放奴隶的继承人根据《特雷贝利亚努斯元老院议决》交付了遗产,他应当被强迫解放该奴隶;而且,如果他躲藏起来或者因正当理由而缺席,裁判官应当在审理案件后,根据与这些案件相关的元老院议决做出宣告。
si uero seruum 'usuceperit is, cui hereditas restituta fuerit, ipsum competit manumittere et eadem in per'sonam eius obseruari conueniet, quae circa emptores custodiri solent'.
但是,如果接受遗产交付的人通过时效取得了该奴隶,则他自己有权予以解放,并且在他身上应当适用与买受人通常遵守的相同规则。
an haec uera putes? nam ego discendi cupiditate, quam solam uiuendi rationem optimam in octauum et septuagesimum annum aetatis duxi, memor sum eius sententiae, qui dixisse fertur: κἂν τὸν ἕτερον πόδα ἐν τῇ σορῷ ἔχω, προσμαθεῖν τι βουλοίμην.
” 你认为这些是正确的吗? 因为我出于对学习的热望——我直到七十八岁都认为这是唯一最好的生活方式——还记得那个据说曾说过这样一句话的人的名言:κἂν τὸν ἕτερον πόδα ἐν τῇ σορῷ ἔχω, προσμαθεῖν τι βουλοίμην。
bellissime Aristo et Octauenus putabant hunc seruum, de quo quaereretur, fideicommissae hereditatis non esse, quia testator rogando heredem, ut eum manumitteret, non uidetur de eo restituendo sensisse: si tamen per errorem ab herede datus fuerit, ea dicenda sunt quae Iulianus scribit.
阿里斯托和奥克塔维努斯非常贴切地认为,正在讨论的这个奴隶不属于信托遗产,因为立遗嘱人通过请求继承人解放他,似乎并未意图交付他;然而,如果是继承人因错误而交付了该奴隶,则应当适用尤里安所写的内容。