[IDEM libro uicesimo quarto digestorum. ] §40.5.19.prHarede instituto marito per fideicommissum libertatem seruis dedit, in quibus et Sticho actori mariti: quaesitum est, cum absente domino isti praesidem prouinciae adierint, ut libertas sibi praestaretur, quasi ex iusta causa heres abesset, et praeses prouinciae pronuntiauerit libertatem deberi, an agi cum Sticho possit, ut rationem actus a se administrati reddere compellatur.
[同著者,源自《学说汇纂》第二十四卷] 在指定丈夫为继承人的情况下,她通过信托遗赠给予奴隶们自由,其中也包括丈夫的代理人斯蒂库斯:问:在主人不在期间,他们前往属州总督处,请求给予他们自由,就好像继承人因正当理由而缺席一样,且属州总督已判定应当给予自由,那么是否可以起诉斯蒂库斯,以强迫他提交由其管理的事务的账目报告?
respondit non posse.
回答说:不能。
§40.5.19.1Uxori dotem et alias res plures legauit et eius fidei commisit, ut Aquilinum seruum proprium mulieris apud consilium manumitteret: id negat se facere debere, quod ipsius proprius esset: quaero, an libertas ei debeatur.
他向妻子遗赠了嫁妆及其他多项财产,并信托其在评议会面前解放该妇人自己的奴隶阿奎利努斯:她声称自己没有义务这样做,因为他本就是她自己的财产:我问,是否应当给予他自由。
respondit uxorem, si ex testamento non solum dotem, sed etiam cetera legata praestari sibi uellet, compellendam ex causa fideicommissi Aquilinum manumittere eumque, cum liber erit, petiturum ea quae sibi legata sunt.
回答说:如果妻子希望根据遗嘱不仅获得嫁妆,还获得其他遗赠物的给付,那么她必须根据信托遗赠被强迫解放阿奎利努斯;而他(阿奎利努斯)在获得自由后,将请求交付遗赠给他的财产。