[SCAEUOLA libro uicensimo tertio digestorum.
[斯卡埃沃拉,引自《学说汇纂》第二十三卷。
] §40.4.59.prTitia seruis quibusdam et ancillis nominatim directas libertates dedit, deinde ita scripsit: 'et pedisequas omnes, quarum nomina in rationibus meis scripta sunt, liberas esse uolo'.
] 蒂蒂亚以指名方式直接给予了某些男女奴隶自由,随后这样写道:“我希望,凡是名字登记在我的账簿上的侍女,全部获得自由。
quaesitum est, an Eutychia, quae testamenti facti tempore inter pedisequas libertatem acceperat, mortis autem tempore inueniatur actori in contubernio tradita, ex generali capite pedisequarum libertatem consequi posset.
”有人提出疑问:在遗嘱作成时在侍女之中获得自由的尤蒂基亚,在女主人去世时却被发现已交付给管理人同居,她是否能根据关于侍女的一般条款获得自由。
respondit nihil impediri libertatem pedisequae, quod mortis demum tempore pedisequa esse desiit.
他回答道,仅仅因为在去世时已不再是侍女这一事实,并不妨碍该侍女获得自由。
§40.4.59.1Puram et directam domini sui testamento libertatem Stichus acceperat et ex hereditate multa per fraudem amouisse dicitur: quaesitum est, an non ante in libertatem proclamare debeat, quam ea, quae ex hereditate amouisse probari poterit, heredibus restitueret.
斯蒂克斯通过其主人的遗嘱获得了无条件且直接的自由,但据说他通过欺诈手段从继承财产中拿走了许多东西。 有人提出疑问:在他向继承人归还那些能够被证实是他从继承财产中拿走的东西之前,他是否不应宣告自己获得自由。
respondit secundum ea, quae proponerentur, eum de quo quaereretur liberum esse.
他回答道,根据所陈述的事实,所询问的那个人是自由的。
CLAUDIUS: uidetur absoluisse et id de quo quaeritur: nam heredibus satis consultum est edicto de furtis.
克劳狄乌斯:看来对于所询问的那个事项也已经予以了免除,因为通过关于盗窃的告示,继承人的利益已得到了充分的保障。
§40.4.59.2Lucius Titius testamento suo ita cauit: 'Onesiphore, nisi diligenter rationem excusseris, liber ne esto': quaero, an Onesiphorus ex his uerbis libertatem sibi uindicare possit.
卢修斯·蒂蒂乌斯在其遗嘱中如此规定:“奥内西福鲁斯,除非你认真结清账目,否则不得获得自由。 ”我问,奥内西福鲁斯能否根据这些话为自己主张自由。
respondit uerbis, quae proponerentur, libertatem adimi potius quam dari.
他回答道,根据所陈述的话语,自由与其说是被赋予,不如说是被剥夺。