[IDEM libro nono quaestionum. ]
[同人,《问题集》第九编] 一个指定其未适龄儿子为继承人的人,曾命令斯蒂库斯在其管理下的银器账目结清后获得自由。
§40.4.22.prQui filium impuberem heredem instituit, Stichum ratione argenti, quod sub cura eius esset, reddita liberum esse iusserat: is seruus parte argenti subtracta cum tutore diuisit atque ita tutor ei parem rationem adscripsit.
该奴隶私吞了一部分银器并与监护人私分,监护人因此记账表示其账目已结清。
consultus, an Stichus liber esset, respondit non esse liberum: nam quod alioquin placeat, si statuliber pecuniam dare iussus tutori det uel per tutorem stet, quo minus condicioni pareatur, peruenire eum ad libertatem, ita accipiendum, ut bona fide et citra fraudem statuliberi et tutoris id fiat, sicut et in alienationibus rerum pupillarium seruatur.
在被咨询斯蒂库斯是否获得自由时,他回答说他没有获得自由。 因为在其他情况下被认可的规则,即如果被命令支付金钱的附条件自由奴隶向监护人支付了金钱,或者因监护人的原因导致条件未能满足,他仍可获得自由,这一规则必须被理解为:这须在善意且附条件自由奴隶和监护人均无欺诈的情况下发生,正如在处分被监护人财产时所遵守的规则一样。
itaque et si offerente statulibero pecuniam tutor in fraudem pupilli accipere nolit, non aliter libertatem contingere, quam si seruus fraude careat.
因此,即使在附条件自由奴隶提供金钱时,监护人为欺诈被监护人而拒绝接受,也只有在奴隶自身无欺诈的情况下,才能获得自由。
eademque et de curatore dicenda.
对于保佐人也应当作同样的阐述。
item quaesitum est, rationem argenti reddere iussus in quem modum intellegendus sit condicioni paruisse, id est an, si quaedam uasa sine culpa eius perierint atque ita reliqua uasa heredi bona fide adsignauerit, perueniat ad libertatem.
此外,还提出了这样一个问题:被命令结清银器账目的人,应被理解为以何种方式履行了条件;也就是说,如果某些器皿非因其过错而灭失,而他因此善意地将剩余的器皿移交给继承人,他是否能获得自由。
respondit peruenturum: nam sufficere, si ex aequo et bono rationem reddat: denique quam rationem bonus pater familias reciperet, ea heredi reddita impletam condicionem uideri.
他回答说他能获得自由;因为只要他根据公平与善良原则结清账目即可。 总之,只要向继承人结清了任何善良家父都会接受的账目,条件即被视为已履行。