[AFRICANUS libro primo quaestionum. ] §40.4.20.prSeruos legauit et cauit ita: 'rogo, si te promeruerunt, dignos eos libertate existimes'.
[阿非利加努斯,《问题集》第一编] 某人遗赠了奴隶,并如此规定:“我请求你,如果他们对你立有功劳,你便认为他们配得上自由。
praetoris hae partes sunt, ut cogat libertatem praestari, nisi si quid tale hi serui admiserint, ut indigni sint, quo libertatem consequantur, non etiam ut talia officia ab his exigantur, pro quibus libertatem mereri debent.
” 裁判官的职责是强制给予自由,除非这些奴隶犯有某些此类过错,以至于他们不配获得自由;但并非要求他们履行那些为配得上获得自由而必须做出的此类服侍。
arbitrium tamen eius erit qui rogatus sit, quo tempore quemque uelit manumittere, ita ut, si uiuus non manumississet, heres eius statim libertatem praestare cogatur.
然而,关于在何时愿意解放哪一个奴隶的裁量权,属于受托人;以至于如果他在生前未予解放,其继承人应被强制立即给予自由。