[IDEM libro quinto disputationum. ] §40.4.13.prSi ita fuerit seruis duobus libertas data, si insulam aedificauerint uel si statuam posuerint, diuidi haec condicio non poterit.
[同上,《论辩集》第五编] 如果以这种方式向两个奴隶给予自由:“如果他们建造了一栋公寓”或者“如果他们树立了一尊雕像”,这一条件将不可分割。
solummodo illud habebit dubitationem, an altero faciente satisfactum uoluntati uideatur ideoque ad libertatem perueniat: quod magis est, nisi aliud expressit testator.
唯一会产生疑问的是,是否由于其中一人履行了该行为,遗言人的意愿即被视为已满足,从而该人获得自由:除非遗言人另有明确表示,否则后一种看法更为合理。
faciendo tamen sibi condicionem impleuit, alteri non: quin immo extinguitur ei condicio: nec enim amplius parere condicioni potest, cum semel expleta sit.
然而,通过履行行为,他仅为自己满足了条件,而非为另一人:甚至相反,对于另一人而言,该条件已告消灭:因为一旦条件被履行了一次,他就无法再遵守该条件了。
§40.4.13.1Idem quaeri potest et si fabris duobus uel pictoribus, si membrum depinxissent uel si fabricassent nauem, quid adscriptum sit: nam uoluntatis erit quaestio, num alteri alterius facti condicionem iunxerit: quae res efficit, ut, quod alter cessat, alteri quoque, qui facere paratus est, condicio deficiat.
同样的问题也可以提出,如果对两个木匠或画家写明:“如果他们绘制了一个部分”或者“如果他们建造了一艘船”:因为这将是一个意愿的问题,即他是否将一人的行为条件与另一人联系在了一起:这种情况导致,由于一人懈怠,对于准备履行的另一人来说,条件也会不成就。
quod si ex his, quae scripsit uel dixit, ostenditur contentus esse testator uel alterum facere, res erit expedita: nam alter faciendo aut et sibi et socio proderit aut sibi tantum, prout uoluisse testatorem apparuerit.
但如果从他所写或所说的内容中可以看出,遗言人对于其中一人履行便感到满意,事情就很容易解决:因为通过履行,其中一人要么对自身和合伙人都有利,要么仅对自身有利,这取决于遗言人的意愿如何表现。
§40.4.13.2Haec quaestio et in eo tractatur, si quis libertatem dederit seruis duobus, si rationes reddiderint.
这一问题也在以下情况下被探讨:如果有人给两个奴隶自由,“如果他们提交账目”。
Iulianus enim tractat, si alter reddere sit paratus, alter non sit, an alter per alterum impediatur: et rectissime ait, si quidem separatim rationes gesserunt, sufficere ad libertatem adipiscendam ei qui suas rationes reddit: si uero simul, non alias uideri alterum paruisse, nisi utriusque reliqua exsoluerit.
因为尤里安探讨了如果一人准备好提交而另一人没有,那么一人是否会因另一人而受到阻碍:他非常正确地指出,如果他们确实是分开管理账目的,那么对于提交自己账目的人来说,这足以获得自由;但如果是共同管理,除非他付清了两人的结余,否则不能认为其中一人已遵守条件。
in reliquis accipere debemus, ut et ipsa uolumina rationum reddantur.
在结余中,我们应当理解为,账簿本身也必须予以归还。
§40.4.13.3Sed et si ancilla cum filiis libera esse iussa sit, etsi nullos habeat, erit libera: uel si habeat quidem, filii autem eius ad libertatem pertinere non possint, idem erit dicendum: et si ipsa libera esse non possit, filii tamen eius peruenient ad libertatem.
但是,即使一个女奴被命令“与其子女一起”获得自由,即使她没有子女,她也将获得自由;或者如果她确实有子女,但她的子女无法获得自由,也应当适用同样的结论;即使她自己无法获得自由,她的子女仍将获得自由。
nam haec adiectio 'cum filiis' non facit condicionem, nisi mihi proponas aliam sententiam testatoris fuisse: tunc enim pro condicione erunt haec uerba accipienda.
因为“与其子女一起”这一附加并不构成条件,除非你向我指出遗言人的意图另有所指:因为在那种情况下,这些词语必须被视为条件。
condicionem autem non facere argumento est et edictum praetoris, quo ita cauetur'uentrem cum liberis in possessionem esse iubebo': placet enim, etsi nulli liberi sint, uentrem tamen ex edicto in possessionem mittendum.
不构成条件的证明还有执政官的告示,其中规定:“我将命令胎儿与子女一同占有财产”:因为大家一致认为,即使没有子女,胎儿也必须根据告示被置于占有之中。