[PAULUS libro quarto ad Sabinum. ] §40.4.10.prSi peculium praelegatum est et uicarius liber esse iussus sit, liberum eum esse constat.
[保罗,《论萨宾》第四编] 如果特有财产被预先遗赠,且下属奴隶被命令获得自由,则该下属奴隶获得自由是确定的。
multum enim interest inter genus et speciem: speciem enim eximi de genere placet: quod est in peculio legato et uicario manumisso.
因为类与种之间有很大区别:因为人们同意,种应当从类中排除:这存在于被遗赠的特有财产与被释奴的下属奴隶的关系中。
§40.4.10.1Si seruus legatus liber esse iussus est, liber est.
如果被遗赠的奴隶被命令获得自由,他便是自由的。
sed si prius liber esse iussus, postea legatus sit, si quidem euidens uoluntas sit testatoris, quod ademit libertatem, cum placeat hodie etiam libertatem adimi posse, legato eum cedere puto: quod si in obscuro sit, tunc fauorabilius respondetur liberum fore.
但如果他首先被命令获得自由,随后又被遗赠,若是遗嘱人剥夺其自由的意图显而易见——因为今天人们同意自由也可以被剥夺——我认为他屈从于遗赠:但如果意图不明,那么更倾向于(自由的)回答是他将获得自由。