[IULIANUS libro quadragensimo secundo digestorum. ] §40.2.4.prSi pater filio permiserit seruum manumittere et interim decesserit intestato, deinde filius ignorans patrem suum mortuum libertatem imposuerit, libertas seruo fauore libertatis contingit, cum non appareat mutata esse domini uoluntas.
[尤里安,《学说汇纂》第四十二卷] 如果父亲准许儿子释放奴隶,而在此期间无遗嘱死亡,随后儿子在不知道父亲已死的情况下赋予了[奴隶]自由,基于对自由的偏爱,该奴隶获得自由,因为所有人的意愿并未显得已经改变。
sin autem ignorante filio uetuisset pater per nuntium et antequam filius certior fieret, seruum manumississet, liber non fit.
但是,如果在儿子不知情的情况下,父亲已通过信使禁止了[解放],且在儿子得知此事之前,儿子释放了奴隶,则该奴隶不能成为自由人。
nam ut filio manumittente seruus ad libertatem perueniat, durare oportet patris uoluntatem: nam si mutata fuerit, non erit uerum uolente patre filium manumississe.
因为,为了使奴隶通过儿子的释放行为而获得自由,父亲的意愿必须存续;因为如果该意愿已经改变,那么在父亲同意的情况下儿子释放了奴隶,就不是真实的了。
§40.2.4.1Quotiens dominus seruum manumittat, quamuis existimet alienum esse eum, nihilo minus uerum est uoluntate domini seruum manumissum et ideo liber erit.
每当所有人释放奴隶时,即使他认为该奴隶属于他人,但所有人依其意愿释放了奴隶仍是真实的,因此该奴隶将成为自由人。
et ex contrario si se Stichus non putaret manumittentis esse, nihilo minus libertatem contingere.
相反地,如果斯蒂库斯不认为自己属于释放者,自由也同样赋予他。
plus enim in re est, quam in existimatione et utroque casu uerum est Stichum uoluntate domini manumissum esse.
因为事实胜于假想,且在这两种情况下,斯蒂库斯依所有人的意愿被释放都是真实的。
idemque iuris est et si dominus et seruus in eo errore essent, ut neque ille se dominum nec hic se seruum eius putaret.
如果所有人和奴隶都处于这样一种错误之中,即前者不认为自己是所有人,后者也不认为自己是他的奴隶,法律的适用也是相同的。
§40.2.4.2Minor uiginti annis dominus nec communem quidem seruum sine consilio recte manumittit.
未满二十岁的所有人,未经会议批准,即使是共有的奴隶也不能合法地释放。
PAULUS notat: sed si pignori obligatum sibi minor uiginti annis manumitti patiatur, recte manumittitur, quia non tam manumittere is quam non impedire manumittentem intellegitur.
保罗注:但是,如果未满二十岁的人容许被质押给自己的奴隶被释放,则该奴隶被合法地释放,因为他被理解为与其说是自己在释放,不如说是不阻碍释放者。