[ULPIANUS libro secundo de officio consulis. ] §40.2.20.prSi rogatus sit minor uiginti quinque annis manumittere per fideicommissum, incunctanter debet ei permitti, nisi si proprium seruum rogatus fuit manumittere: hic enim conferenda erit quantitas emolumenti, quae ad eum peruenit ex iudicio eius qui rogauit, cum pretio eorum quos rogatus est manumittere.
[乌尔比安,载于《论执政官的职责》第二卷] 如果未满二十五岁的人被要求通过遗言信托解放奴隶,应当毫不犹豫地允许他进行,除非他被要求解放的是他自己的奴隶:因为在这种情况下,必须将因提出要求之人的遗愿而归于他的利益数额,与他被要求解放的奴隶的价格进行比较。
§40.2.20.1Sed et si hac lege ei seruus fuerit donatus, ut manumittatur, permittendum erit manumittere, ne constitutio diui Marci superueniens cunctationem consulis dirimat.
但是,如果有人在必须予以解放的条件下向他赠与了奴隶,也应当允许其解放,以免神君马可的宪令介入,强行打断执政官的迟疑。
§40.2.20.2Matrimonii causa manumittere si quis uelit et is sit, qui non indigne huiusmodi condicionis uxorem sortiturus sit, erit ei concedendum.
如果有人希望因婚姻原因而解放奴隶,并且他是那种娶这一身份的妻子不至于有失体面的人,则应当予以准许。
§40.2.20.3Mulieri quoque uolenti suum filium naturalem uel quem ex supra scriptis manumittere permittendum esse Marcellus scribit.
马尔切鲁斯写道,对于希望解放自己的自然子,或上述任何一类人的妇女,也应当予以准许。
§40.2.20.4Consul apud se potest manumittere, etiamsi euenerit, ut minor annis uiginti sit.
执政官可以在自己面前进行解放,即使他未满二十岁。