[PAULUS libro quinto decimo responsorum. ] §40.12.38.prPaulus respondit, si, ut proponitur, post perfectam sine ulla condicione emptionem postea emptor ex uoluntate sua litteras emisit, quibus profiteretur se post certum tempus manumissurum eum quem emerat, non uideri eas litteras ad constitutionem diui Marci pertinere.
[保罗,在《解答集》第十五卷中] 保罗解答道,如果如所提出的那样,在没有任何条件的买卖完成后,买方随后出于自己的意愿发出书信,在信中声称他将在一定时间后释放他所购买的人,那么这些书信似乎并不属于神圣马可的敕令的适用范围。
§40.12.38.1Idem respondit constitutionem quidem diui Marci ad libertatem eorum mancipiorum pertinere, quae hac lege uenierint, ut post tempus manumitterentur: sed eundem fauorem libertatis consequendae causa etiam eam mereri, pro qua dominus pretium accepit, ut ancillam suam manumitteret, cum idem etiam libertam habiturus sit.
同人亦解答道,神圣马可的敕令确实适用于那些在“一定时间后应被释放”的条款下被出售 of 奴隶的自由;但是,为了获得自由,同样的恩惠也应当授予那名女奴,因为主人为了释放自己的女奴而收受了价金,且该主人同样将拥有她作为解放女。
§40.12.38.2Quaesitum est, an emptor seruo recte libertatem dederit nondum pretio soluto.
有人提出疑问,在尚未支付价金时,买方是否能正当地给予奴隶自由。
Paulus respondit seruum, quem uenditor emptori tradidit, si ei pro pretio satisfactum est, et nondum pretio soluto in bonis emptoris esse coepisse.
保罗解答道,卖方已经交付给买方的奴隶,如果就价金提供了担保,即使价金尚未支付,也已经开始属于买方的财产。
§40.12.38.3Gaius Seius Stichum seruum Lucio Titio uendidit ita, ut Titius Stichum post triennium manumitteret, si continuo triennio seruisset: sed nondum exacto tempore trienni Stichus fugit et post aliquantum temporis defuncto Titio reuertit: quaero, an obstet Sticho ad consequendam ex uenditione libertatem, quod ante triennium discesserit.
盖尤斯·塞尤斯将奴隶斯蒂胡斯卖给卢修斯·提修斯,条件是如果斯蒂胡斯连续服役三年,提修斯应在三年后释放斯蒂胡斯;但在三年期限尚未届满时,斯蒂胡斯逃跑了,过了一段时间,在提修斯去世后,他又回来了。 我问,斯蒂胡斯在三年届满前离开的事实,是否妨碍他根据买卖契约获得自由。
Paulus respondit secundum ea quae proponuntur expleto tempore, post quod Stichus manumitti debuit, libertatem ei competisse.
保罗解答道,根据所提出的情况,在斯蒂胡斯应当被释放的期限届满后,自由即归属于他。