[PAULUS libro sexto regularum. ] §40.12.32.prDe bonis eorum, qui ex seruitute aut libertate in ingenuitatem uindicati sunt, senatus consultum factum est, quo cauetur de his quidem, qui ex seruitute defensi essent, ut id dumtaxat ferrent, quod in domo cuiusque intulissent: in eorum autem bonis, qui post manumissionem repetere originem suam uoluissent, hoc amplius, ut, quod post manumissionem quoque adquisissent non ex re manumissoris, secum ferant, cetera bona relinquerent illi, ex cuius familia exissent.
[保罗,《规则集》第六卷] 关于那些从奴隶状态或已解放自由人状态被确认为自由出生身份之人的财产,已制定了一项元老院决议,其中规定:对于那些确从奴隶状态中获得辩护的人,他们只能带走其带入各自(主人)家中的财产;而对于那些在释放后希望恢复其本来出身之人的财产,则在此基础上进一步规定:他们亦可带走其在释放后并非通过释放者的财产所取得的财产,而将其他财产留给他们所脱离的那个家族的主人。