[IULIANUS libro quinto ex Minicio. ] §40.12.30.prDuobus petentibus hominem in seruitutem pro parte dimidia separatim, si uno iudicio liber, altero seruus iudicatus est, commodissimum est eo usque cogi iudices, donec consentiant: si id non continget, Sabinum refertur existimasse duci seruum debere ab eo qui uicisset: cuius sententiae Cassius quoque est et ego sum.
[尤里安,《尤里安评米努基乌斯》第五卷] 当两人分别就某人的一半份额诉求其归入奴隶状态时,若在一次审判中他被判为自由人,在另一次审判中被判为奴隶,最妥当的做法是强迫法官们直至达成一致。 如果这一点未能实现,据传萨比努斯曾认为,该奴隶应由胜诉者带走;卡西乌斯也持此观点,我也同样。
et sane ridiculum est arbitrari eum pro parte dimidia duci, pro parte libertatem eius tueri.
而且,认为他有一半被带走、一半其自由受到维护,这确实是荒谬的。
commodius autem est fauore libertatis liberum quidem eum esse, compelli autem pretii sui partem uiri boni arbitratu uictori suo praestare.
然而,出于对自由的关切,更妥当的是他确实获得自由,但被强迫按照公正人士的裁决,向胜诉者支付其自身身价的相应部分。