[ULPIANUS libro quinquagensimo quarto ad edictum.
[乌尔比安,《告示评注》第五十四卷。
] §40.12.3.prAmplius puto naturalibus quoque hoc idem praestandum, ut parens filium in seruitute quaesitum et manumissum possit in libertatem uindicare.
] 此外,我认为对于自然亲属也应当给予同样待遇,即父母能够为处于奴隶状态下所生并已被解放的儿子提起自由之诉。
§40.12.3.1Militi etiam pro necessariis sibi personis de libertate litigare permittitur.
士兵也被允许为了与其关系密切的人提起自由之诉。
§40.12.3.2Cum uero talis nemo alius est, qui pro eo litiget, tunc necessarium est dari facultatem etiam matri uel filiabus uel sororibus eius ceterisque mulieribus quae de cognatione sunt uel etiam uxori adire praetorem et hoc indicare, ut causa cognita et inuito ei succurratur.
但是,如果没有其他这样的人为他进行诉讼,那么就有必要也给他的母亲、女儿、姐妹以及属于其血亲的其他妇女、乃至其妻子提供机会,去见裁判官并告知此事,以便在审理案件后,即使违背其意愿,他也能获得救济。
§40.12.3.3Sed et si libertum meum uel libertam dicam, idem erit dicendum.
但是,如果我声声称某人是我的获释男奴或获释女奴,也应当适用同样的规则。