[ULPIANUS libro secundo de officio consulis. ] §40.12.27.prDiui fratres Proculo et Munatio rescripserunt: 'Cum Romulus, de cuius statu quaeritur, pupillaris aetatis sit, an exigente Uaria Hedone matre et consentiente Uario Hermete tutore ad tempus pubertatis causa differenda sit, uestrae grauitatis est ex fide personarum quod utile est pupillo, constituere'.
[乌尔比安,《执政官职责评注》第二卷] 神圣的双子皇帝给普罗库鲁斯和穆纳提乌斯批复道:“鉴于其身份存疑的罗姆鲁斯正处于受监护年龄,在母亲瓦里亚·赫多内提出要求并经监护人瓦里亚·赫尔墨斯同意的情况下,该诉讼是否应当推迟至其达到青春期,由你们的庄重(明智)根据当事人的诚信,决定何者对该被监护人有益。
§40.12.27.1Si ea persona desit cognitioni, quae alicui status controuersiam faciebat, in eadem causa est qui de libertate sua litigat, qua fuit, priusquam de libertate controuersiam patiatur: sane hoc lucratur, quod is qui eam status controuersiam faciebat amittit suam causam.
” 如果对某人提起身份争议的人缺席审理,则为自身自由进行诉讼的人,其诉讼地位与他遭受自由争议之前的状态相同;当然,他确实获得了这一点,即提起该身份争议的人失去了其诉讼。
nec ea res ingenuum facit eum qui non fuit: nec enim penuria aduersarii ingenuitatem solet tribuere.
但这并不能使一个原本不是自由民的人成为自由民;因为对手的缺乏(缺席)并不能赋予自由民的身份。
recte atque ordine iudices puto facturos, si hanc formam fuerint consecuti, ut, ubi deest is qui in seruitutem petit, electionem aduersario deferant, utrum malit cognitionem circumduci an audita causa sententiam proferri.
我认为,如果法官遵循以下规则,他们的行为将是正确且合乎秩序的:即当请求将对方归于奴役状态的人缺席时,他们向对方提供选择,是宁愿撤销审理,还是在听取案件陈述后作判决。
et si cognouerint, pronuntiare debebunt seruum illius non uideri: neque haec res captionem ullam habet, cum non ingenuus pronuntietur, sed seruus non uideri.
如果他们进行了审理,则应当宣告该人看起来不属于其奴隶;这并无任何欺瞒或不利益,因为并非宣告其为自由民,而是宣告其看起来不属于奴隶。
quod si ex seruitute in ingenuitatem se allegat, melius fecerint, si cognitionem circumduxerint, ne sine aduersario pronuntient ingenuum uideri, nisi magna causa suadeat et euidentes probationes suggerant secundum libertatem pronuntiandum: ut etiam rescripto Hadriani continetur.
但是,如果此人主张自己从奴隶状态获得自由民身份,若法官撤销审理,他们的做法会更好,以免在没有对手在场的情况下宣告其看起来是自由民,除非有重大原因促成,且显而易见的证据表明应当做出有利于自由的判决,这正如哈德良的批复中所规定的那样。
§40.12.27.2Quod si is, qui pro sua libertate litigat, desit, contradictor uero praesens sit, melius erit inaugeri causam eius sententiamque proferri: si enim liquebit, contra libertatem dabit: euenire autem potest, ut etiam absens uincat: nam potest sententia etiam secundum libertatem ferri.
但是,如果为自身自由诉讼的人缺席,而异议人出庭,则最好开始审理其案件并做出判决:因为如果事实显而易见,法官将做出不利于自由的判决;然而,也有可能缺席者胜诉,因为也可以做出有利于自由的判决。