[GAIUS ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. ] §40.12.25.prSi cui de libertate litiganti optio legata sit, quaecumque hereditate ei relicta dicuntur, eadem et de optione tractari possunt.
[盖尤斯,《城市裁判官告示评注》,“关于自由诉讼”章] 如果向正在为自己的自由进行诉讼的人遗赠了选择权,那么凡是关于通过继承遗留给他的财产所说的规则,也同样可以适用于该选择权。
§40.12.25.1Interdum ex integro datur ad libertatem proclamatio, ueluti eius, qui adfirmat ideo se primo iudicio uictum, quod statuta libertas nondum ei optigerat, quam nunc dicit sibi optigisse.
有时,重新提起自由诉求是允许的,例如有人声称,他之所以在第一次审判中败诉,是因为当时法定的自由尚未降临于他,而他现在声称该自由已经降临于他。
§40.12.25.2Licet uulgo dicatur post ordinatum liberale iudicium hominem, cuius de statu controuersia est, liberi loco esse, tamen, si seruus sit, certum est nihilo minus eum, quod ei tradatur uel stipuletur, perinde domino adquirere atque si non de libertate eius quaerebatur.
虽然人们常说,在自由诉讼启动后,其身分有争议的人处于自由人的地位,然而,如果他确实是奴隶,那么毫无疑问,凡是交付给他的或由他通过要式口头协定取得承诺的财产,他都同样为主人取得,就像他的自由未被质疑一样。
tantum de possessione uidebimus, cum ipsum post litem ordinatam desinat dominus possidere: sed magis est, ut adquirat, licet ab eo non possideatur.
我们仅需考虑占有的问题,因为在诉讼启动后,主人便不再占有他本人;但更为合理的观点是,尽管他未被主人占有,他依然为主人取得。
et cum placuit per fugitiuum quoque nos possessionem adquirere posse, quid mirum etiam per hunc, de quo quaeramus, adquiri?
既然已经确定我们也可以通过逃亡奴隶取得占有,那么通过我们正在对其身分提出质疑的此人也取得占有,又有什么好奇怪的呢?