[ULPIANUS libro quinquagensimo quinto ad edictum. ] §40.12.14.prRectissime praetor calliditati eorum, qui, cum se liberos scirent, dolo malo passi sunt se pro seruis uenum dari, occurrit.
[乌尔比安,《告示评注》第五十五卷] 对于那些明知自己是自由人,却怀着恶意容许自己被当作奴隶卖掉之人的狡诈行为,裁判官极为正确地予以了应对。
§40.12.14.1Dedit enim in eos actionem, quae actio totiens locum habet, quotiens non est in ea causa is qui se uenire passus est, ut ei ad libertatem proclamatio denegetur.
因为裁判官给予了针对他们的诉讼,只要容许自己被卖掉的人还不处于其要求自由的申诉被拒绝的境地,该诉讼便可适用。
§40.12.14.2Dolo autem non eum fecisse accipimus, qui non ultro instruxit emptorem, sed qui decepit:
但是,我们认为,并非那没有主动告知买受人的人,而是那欺骗了买受人的人,才被视为怀着恶意而行事。