[GAIUS ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. ] §40.12.13.prIllud certum est damnum hoc solum in hac in factum actione deduci, quod dolo, non etiam quod culpa factum sit.
[盖尤斯,《城市裁判官告示评注》,属于自由诉讼之题下] 下述一点是确定的:在此项事实诉讼中,仅能就因故意而非因过失所造成的损害提起诉讼。
ideoque licet absolutus hoc iudicio fuerit, adhuc tamen postea cum eo poterit lege Aquilia agi, cum ea lege etiam culpa teneatur.
因此,即使被告在此项审判中被宣告免除责任,此后仍可根据《阿奎利亚法》对其提起诉讼,因为根据该法,即使有过失也要承担责任。
§40.12.13.1Item certum est tam res nostras quam res alienas, quae tamen periculo nostro sunt, in hanc actionem deduci, ueluti commodatas et locatas: certe depositae apud nos res, quia nostro periculo non sunt, ad hanc actionem non pertinent.
同样确定的是,不仅是我们自己的财产,而且处于我们风险承担之下的他人财产,例如使用借用物和租赁物,都可纳入此项诉讼。 当然,寄托在我们那里的物品,因为不属于我们的风险承担范围,故与此项诉讼无关。