[ULPIANUS libro quinquagensimo quinto ad edictum. ] §40.12.12.prIgitur sciendum est et liberum posse dolo malo in libertate esse et seruum posse sine dolo malo in libertate esse.
[乌尔比安,《告示评注》第五十五卷] 因此,应当知道,自由人也可能怀有恶意地处于自由状态,而奴隶也可能毫无恶意地处于自由状态。
§40.12.12.1Infans subreptus bona fide in seruitute fuit, cum liber esset, deinde, cum de statu ignarus esset, recessit et clam in libertate morari coepit: hic non sine dolo malo in libertate moratur.
一个被拐骗的婴儿在善意中处于奴役状态,尽管他其实是自由人;此后,当他对其身份一无所知时,他离开了并开始秘密地留在自由状态中:此人并非毫无恶意地留在自由状态中。
§40.12.12.2Potest et seruus sine dolo malo in libertate morari, ut puta testamento accepit libertatem, quod nullius momenti esse ignorat, uel uindicta ei imposita est ab eo, quem dominum esse putauit, cum non esset, uel educatus est quasi liber, cum seruus esset.
奴隶也可能毫无恶意地留在自由状态中,例如,他通过遗嘱获得了自由,但他不知道该遗嘱是无效的;或者由他认为是主人(而实际上不是)的人对他使用了释放杖;或者他虽然是奴隶,却像自由人一样被抚养。
§40.12.12.3Et generaliter dicendum est, quotiens quis iustis rationibus ductus uel non iustis, sine calliditate tamen putauit se liberum et in libertate moratus est, dicendum est hunc in ea causa esse, ut sine dolo malo in libertate fuerit atque ideo possessoris commodo fruatur.
通常应当说,每当有人出于正当理由或不正当理由,但并无狡黠之心,认为自己是自由人并留在自由状态中时,应当说他处于这样一种境地,即他是毫无恶意地处于自由状态,并因此享有占有者的利益。
§40.12.12.4Probatio autem ad id tempus referetur, cum sine dolo malo in libertate fuerit, quo primum in ius aditum est.
然而,关于其是否毫无恶意地处于自由状态 of 的证明,应参照最初向法庭起诉的时间。
§40.12.12.5Si operae alicui debeantur, is quoque liberali iudicio experiri potest.
如果有人欠他人劳务,此人也可以通过自由诉讼进行争辩。
§40.12.12.6Si quod damnum mihi dederit, qui ad libertatem proclamat, illo tempore, quo bona fide mihi seruiebat, ueluti si ego bona fide dominus noxali iudicio conuentus et condemnatus litis aestimationem pro eo optuli: in id mihi condemnabitur.
如果要求自由的人,在善意地作为奴隶为我服务期间,给我造成了某种损害,例如,如果我作为善意的主人在加害诉讼中被诉并被判决,因而替他支付了诉讼标的的估价:他将被判向我偿还该数额。