[MARCIANUS libro secundo institutionum. ] §40.1.5.prSi quis dicat se suis nummis emptum, potest consistere cum domino suo, cuius in fidem confugit, et queri, quod ab eo non manumittatur, Romae quidem apud praefectum urbis, in prouinciis uero apud praesides ex sacris constitutionibus diuorum fratrum, sub ea tamen denuntiatione, ut is seruus, qui hoc intenderit nec inpleuerit, in opus metalli detur, nisi forte dominus reddi eum sibi maluerit, utique non maiorem ex ea causa poenam constituturus.
[马尔奇安努斯,《法学阶梯》第二卷] 如果有人声称自己是用自己的资金被购买的,他可以与他所信赖其信托的领主在法庭上对峙,并投诉未被其解放——在罗马确是在城市长官面前,而在行省则在省督面前,这是根据神圣兄弟皇帝的圣宪令;然而,须在如下警告之下:提起此项指控而未能证实的奴隶将被处以矿山劳役,除非领主碰巧宁愿将其归还给自己,无论如何,领主不得以此为由对其施加更重的处罚。
§40.1.5.1Sed et si rationibus redditis liber esse iussus fuerit, arbiter inter seruum et dominum, id est heredem, datur de rationibus excutiendis.
此外,如果他被命令在结清账目后获得自由,则在奴隶与领主(即继承人)之间将指定一名仲裁人,以对账目进行审计。