Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §40.1.4.pr-40.1.4.14

奴隶以自有财产自赎时的解放条件

第 6298 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

该文探讨了奴隶用自己的资金被赎买并获得自由的宪令适用条件,并详细论述了各种例外情况以及涉及共有份额时的处理规则。

[ULPIANUS libro sexto disputationum. ] §40.1.4.prIs qui suis nummis emitur epistula diuorum fratrum ad Urbium Maximum in eam condicionem redigitur, ut libertatem adipiscatur.
[乌尔比安,《论辩》第六卷] 用自己的资金被购买的人,根据神圣兄弟皇帝致乌尔比乌斯·马克西姆斯的亲信信件,被置于得获自由的地位。
§40.1.4.1Et primo quidem nummis suis non proprie uidetur emptus dici, cum suos nummos seruus habere non possit: uerum coniuentibus oculis credendum est suis nummis eum redemptum, cum non nummis eius, qui eum redemit, comparatur.
首先,由于奴隶不能拥有自己的资金,因此严格来说,他似乎不能被称为是用自己的资金购买的;但是,在大声闭眼(即姑息)的情况下,只要他不是用赎买他的人的资金被购买的,就应当认为他是用自己的资金赎买的。
proinde siue ex peculio, quod ad uenditorem pertinet, siue ex aduenticio lucro, siue etiam amici beneficio uel liberalitate uel prorogante eo uel repromittente uel se delegante uel in se recipiente debitum redemptus sit, credendum est suis nummis eum redemptum: satis est enim, quod is, qui emptioni suum nomen accommodauerit, nihil de suo inpendit.
因此,无论是通过属于卖方的特有财产,还是通过意外的收益,或者是通过朋友的恩惠或慷慨,不论是该朋友垫付资金,还是作出承诺,或者是委任自身,或者是自己承担债务,只要他因此被赎买,就应当认为他是用自己的资金赎买的:因为购买时借出姓名的人没有从自己的财产中支付任何东西,这就足够了。
§40.1.4.2Si ab ignoto emptus sit, postea autem pretium suum optulerit, dicendum erit non esse audiendum: ab initio enim hoc agi debet, ut imaginaria fieret emptio et per fidem contractus inter emptorem et seruum agatur.
如果是从陌生人那里购买,而此后他提供了自己的价款,应当说他不应被听取:因为从一开始,就必须旨在使购买成为拟制的,并使买方与奴隶之间的契约通过信托关系进行。
§40.1.4.3Siue igitur non hoc ab initio esset actum, ut suis nummis redimeretur, siue hoc acto nummos seruus non dedit, cessabit libertas.
因此,如果从一开始就不是为了用他自己的资金来赎买,或者即使有了这一约定,奴隶却没有给出资金,自由即不予发生。
§40.1.4.4Unde quaeri poterit, si, cum hoc ab initio esset actum, emptor festinauit et pretium numerauit, an postea ei satisfacto seruus constitutione uti possit: et puto posse.
由此可以提出疑问:如果在从一开始就有此约定的情况下,买方急于支付了价款,那么此后在买方得到清偿后,奴隶是否可以利用该宪令? 我认为是可以的。
§40.1.4.5Proinde et si ei nummos prorogauit emptor, cum ei pariauerit, poterit ad libertatem peruenire.
因此,即使买方向其垫付了资金,只要奴隶与其结清,奴隶也能够获得自由。
§40.1.4.6Siue autem exprimetur in contractu (uelut in emptione) hoc 'ut manumittatur' siue non exprimatur, uerius est libertatem competere.
此外,无论契约中(例如在购买中)是否写明了“应当被解放”这一条款,更正确的观点是自由应当成立。
§40.1.4.7Ergo et si forte quis sic comparauerit suis nummis, ne eum manumittat, benigna est opinio dicentium hunc ad libertatem peruenire, cum et nomen emptionis imaginarius iste emptor accommodet et praeterea nihil ei absit.
因此,即使有人在购买时约定不予解放,但只要是用奴隶自己的资金购买的,认为该奴隶能够获得自由的观点就是宽厚的,因为那个拟制的买方既借出了购买的名义,且此外对他自己没有任何损失。
§40.1.4.8Nihil autem interest, a quo quis suis nummis ematur, a fisco uel ciuitate uel a priuato, cuiusque sit sexus is qui emit.
然而,一个人是用自己的资金从谁那里被购买,是从国库、城市还是从私人,以及购买者的性别为何,并无关系。
sed et si minor sit uiginti annis qui uendidit, interueniet constitutio.
而且,即使卖方未满二十岁,宪令亦将适用。
nec comparantis quidem aetas spectatur: nam et si pupillus emat, aequum est eum fidem implere, cum sine damno eius hoc sit futurum.
购买者的年龄也不予考虑:因为即使是未成年受监护人购买,由于这对其不会造成损害,故其履行信托是公平的。
idem et si seruus est.
如果购买者是奴隶,情况也是一样。
§40.1.4.9In illis sane seruis non interuenit constitutio, qui in totum perduci ad libertatem non possunt, ut puta si exportandus uel hac lege uenierit (uel testamento hanc condicionem acceperat), ne umquam manumitteretur.
当然,对于那些完全无法被引向自由的奴隶,例如在出售时约定须被输出境外,或约定永不被解放(或在遗言中接受了此条件),宪令则不适用。
§40.1.4.10Suis autem nummis redemptus etsi totum pretium non numerauit, ex operis tamen ipsius accesserit aliquid, ut repleri pretium possit, uel si quid suo merito adquisierit, dicendum est libertatem competere.
用自己资金赎买的人,即使没有付清全部价款,但如果从他自己的劳动中有所增加以致可以补足价款,或者如果由于他自己的功劳而获得了什么,应当认为其有资格获得自由。
§40.1.4.11Quod si partem suis nummis redimeret, cum partem serui haberet, ad constitutionem non pertinebit, non magis quam qui, cum proprietatem haberet, usum fructum redemit.
但是,如果一个人在拥有奴隶的一部分份额时,用自己的资金赎买另一部分,这将不属于宪令适用的范围,正如一个人在拥有所有权时赎买用益权一样。
§40.1.4.12Sed qui, cum fructuarius esset, proprietatem redemit, in ea condicione est, ut ad constitutionem pertineret.
但是,作为用益权人而赎买所有权的人,处于适用宪令的地位。
§40.1.4.13Sed et si duo seruum redemerint, alter propriis nummis, alter nummis serui, dicendum erit constitutionem cessare: nisi forte is qui propriis nummis redemit manumittere fuerit paratus.
但是,如果两个人赎买了一个奴隶,一个是用自己的资金,另一个是用奴隶的资金,应当说宪令将不予适用:除非那个用自己资金赎买的人已经准备好予以解放。
§40.1.4.14Sed et si partem quis redemit, pars altera ex causa lucratiua accesserit, dicendum erit constitutionem locum habere.
但是,如果某人赎买了一部分,而另一部分是通过无偿原因增加的,应当说宪令具有适用的余地。

词汇与语法注释

  1. 40.1.4.1coniuentibus oculis — 夺格绝对结构。比喻为“闭上一只眼”或“姑息”,表示一种解释上的态度,即灵活地放宽奴隶不能拥有资金这一法律原则。
  2. 40.1.4.1prorogante eo uel repromittente uel se delegante uel in se recipiente debitum — 一系列由 'uel' 并列的夺格绝对结构,共有代词 'eo'(夺格,指代上下文中的朋友 'amicus')作为它们共同的逻辑主语。
  3. 40.1.4.4ei satisfacto — 过去完成被动分词 'satisfacto' 是与格阳性单数形式,修饰前面的 'ei'(指代买方 'emptor')。属于非人称被动结构,意为“在买方获得清偿后”。
  4. 40.1.4.7nihil ei absit — 使用了动词 'absum' 的虚拟式现在时第三人称单数 'absit' 的表达。这里的 'absum' 意为缺少或遭受损失,指“他没有任何财产上的损失”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §40.1.4.pr-40.1.4.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:40.1.4.pr-40.1.4.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。