[ULPIANUS libro quarto decimo ad edictum. ] §4.9.3.prEt ita de facto uectorum etiam Pomponius libro trigensimo quarto scribit.
[乌尔比安,《告示评注》第十四编] 庞波尼乌斯在第三十四编中,也同样对乘客的行为作了如此记载。
idem ait, etiamsi nondum sint res in nauem receptae, sed in litore perierint, quas semel recepit, periculum ad eum pertinere.
他同样认为,即使财产尚未被装上船,而是在岸上灭失,只要他曾予以接受,该风险仍由他承担。
§4.9.3.1Ait praetor: 'nisi restituent, in eos iudicium dabo'.
大法官说:“如果他们不予归还,我将准予对他们提起诉讼。
ex hoc edicto in factum actio proficiscitur.
”根据本告示,产生事实之诉。
sed an sit necessaria, uidendum; quia agi ciuili actione ex hac causa poterit: si quidem merces interuenerit, ex locato uel conducto: sed si tota nauis locata sit, qui conduxit ex conducto etiam de rebus quae desunt agere potest: si uero res perferendas nauta conduxit, ex locato conuenietur: sed si gratis res susceptae sint, ait Pomponius depositi agi potuisse.
但须看此诉是否有必要;因为因这一原因亦可通过市民法之诉提起诉讼:如果确有运费介于其间,则提起租赁或承揽之诉;但如果整条船都被出租,承租人亦可提起承揽之诉,就缺失的物品请求赔偿;而如果船员承揽了应运送的物品,则他将面临租赁之诉的起诉;但是,如果是无偿接受物品,庞波尼乌斯认为,本可以提起寄托之诉。
miratur igitur, cur honoraria actio sit inducta, cum sint ciuiles: nisi forte, inquit, ideo, ut innotesceret praetor curam agere reprimendae improbitatis hoc genus hominum: et quia in locato conducto culpa, in deposito dolus dumtaxat praestatur, at hoc edicto omnimodo qui receperit tenetur, etiam si sine culpa eius res periit uel damnum datum est, nisi si quid damno fatali contingit.
因此,他感到奇怪,既然已存在市民法之诉,为何还要引入荣誉法之诉:他说,除非也许是为了这个原因,即为了让人们知道,大法官正致力于平抑这类人的不轨行为;而且因为在租赁承揽中须对过失负责,在寄托中仅对故意负责,但在本告示中,接受物品的人须承担一切责任,即使物品的灭失或损害的造成并非由于其过失,除非是由不可抗力造成的损害。
inde Labeo scribit, si quid naufragio aut per uim piratarum perierit, non esse iniquum exceptionem ei dari.
因此,拉贝奥写道,如果因海难或海盗的暴力导致物品灭失,给予其抗辩并不是不公正的。
idem erit dicendum et si in stabulo aut in caupona uis maior contigerit.
如果在马厩或旅店中发生了不可抗力,亦应作同等解释。
§4.9.3.2Eodem modo tenentur caupones et stabularii, quo exercentes negotium suum recipiunt: ceterum si extra negotium receperunt, non tenebuntur.
旅店主和马厩主,只要是在经营其业务时接受物品,即以相同方式承担责任;但如果是在其业务之外接受,则不承担责任。
§4.9.3.3Si filius familias aut seruus receperit et uoluntas patris domini interuenit, in solidum erit conueniendus.
如果家子或奴隶接受了物品,且有家父或主人的意思介入,则须对其提起全额诉讼。
item si seruus exercitoris subripuit uel damnum dedit, noxalis actio cessabit, quia ob receptum suo nomine dominus conuenitur.
同样,如果船舶运营人的奴隶偷窃或造成了损害,致害之诉将不予提起,因为主人因接受物品而以自己的名义被起诉。
sin uero sine uoluntate exerceant, de peculio dabitur.
但如果他们是在未经同意的情况下经营,则在特有财产的限度内准予起诉。
§4.9.3.4Haec autem rei persecutionem continet, ut Pomponius ait, et ideo et in heredem et perpetuo datur.
此外,正如庞波尼乌斯所言,此诉包含物之追及,因此既可对继承人提起,亦具有永久性。
§4.9.3.5Nouissime uidendum, an eiusdem rei nomine et de recepto honoraria actione et furti agendum sit: et Pomponius dubitat: sed magis est, ut uel officio iudicis uel doli exceptione alterutra esse contentus debeat.
最后须看,是否可因同一物品同时提起基于接受的荣誉法之诉和窃盗之诉:对此庞波尼乌斯表示怀疑;但更妥当的是,他应当通过裁判官的职权或恶意抗辩,仅满足于其中之一。