[ULPIANUS libro quarto decimo ad edictum. ] §4.9.1.prAit praetor: 'Nautae caupones stabularii quod cuiusque saluum fore receperint nisi restituent, in cos iudicium dabo'.
[乌尔比安,《告示评注》第十四编] 裁判官说道:“船主、旅店主和马厩主,若不能退还其已承接并保证安全保管的属于各人的财产,我将对他们提起诉讼。
§4.9.1.1Maxima utilitas est huius edicti, quia necesse est plerumque eorum fidem sequi et res custodiae eorum committere.
” 本告示的实用性极大,因为在大多数情况下,人们必须信赖他们并将物品交付给他们保管。
ne quisquam putet grauiter hoc aduersus eos constitutum: nam est in ipsorum arbitrio, ne quem recipiant, et nisi hoc esset statutum, materia daretur cum furibus aduersus eos quos recipiunt coeundi, cum ne nunc quidem abstineant huiusmodi fraudibus.
任何人都不应认为这对他们过于苛刻,因为是否接纳任何人完全取决于他们自己的决定;而且如果不对其做出规定,他们就会获得与盗贼勾结以损害其所接纳之人的机会,况且即使在今天,他们也未能免于此类欺诈。
§4.9.1.2Qui sunt igitur, qui teneantur, uidendum est.
因此,我们必须看看谁是应当承担责任的人。
ait praetor 'nautae'.
裁判官说“船主”(nautae)。
nautam accipere debemus eum qui nauem exercet: quamuis nautae appellantur omnes, qui nauis nauigandae causa in naue sint: sed de exercitore solummodo praetor sentit.
我们应当将“船主”(nauta)理解为运营船只的人;尽管为了航行船只而留在船上的所有人均被称为“nautae”,但裁判官仅指运作者(exercitor)。
nec enim debet, inquit Pomponius, per remigem aut mesonautam obligari, sed per se uel per nauis magistrum: quamquam si ipse alicui e nautis committi iussit, sine dubio debeat obligari.
因为蓬波尼乌斯说,他不应当通过桨手或辅助船员(mesonauta)承担义务,而应当通过他自己或船长承担义务;不过,如果他本人命令将物品交付给船员中的某人,毫无疑问他应当承担义务。
§4.9.1.3Et sunt quidam in nauibus, qui custodiae gratia nauibus praeponuntur, ut ναυφύλακεκ et diaetarii.
此外,船上还有一些为了保管而派驻在船上的人,例如船警(nauphylakes)和客舱侍从(diaetarii)。
si quis igitur ex his receperit, puto in exercitorem dandam actionem, quia is, qui eos huiusmodi officio praeponit, committi eis permittit, quamquam ipse nauicularius uel magister id faciat, quod χειρέμβολον appellant.
因此,如果其中任何人接纳了物品,我认为应当对运作者提起诉讼,因为将他们安置在此类职务上的人,即是允许物品交付给他们,即使船主本人或船长亲自制作他们称之为“收据”(cheirembolon)的凭证。
sed et si hoc non exercet, tamen de recepto nauicularius tenebitur.
但是,即使他没有这样做,船主仍须对所接纳的物品承担责任。
§4.9.1.4De exercitoribus ratium, item lyntrariis nihil cauetur: sed idem constitui oportere Labeo scribit, et hoc iure utimur.
对于木筏运作者以及小船运作者并无特别规定;但拉贝奥写道应当确立同样的规则,而我们也采用这一法律。
§4.9.1.5Caupones autem et stabularios aeque eos accipiemus, qui cauponam uel stabulum exercent, institoresue eorum.
此外,对于旅店主和马厩主,我们同样将其理解为经营旅店或马厩的人,或者是他们的经理人。
ceterum si qui opera mediastini fungitur, non continetur, ut puta atriarii et focarii et his similes.
至于履行杂役(mediastini)职责的人,则不包括在内,例如门房、火夫及类似的人。
§4.9.1.6Ait praetor: 'quod cuiusque saluum fore receperint’: hoc est quamcumque rem siue mercem receperint.
裁判官说道:“其已承接并保证安全保管的属于各人的财产”:这意味着他们所接纳的任何物品或商品。
inde apud Uiuianum relatum est ad eas quoque res hoc edictum pertinere, quae mercibus accederent, ueluti uestimenta quibus in nauibus uterentur et cetera quae ad cottidianum usum habemus.
因此,在维维亚努斯的著作中记载,本告示也适用于附属于商品的物品,例如在船上使用的衣服以及我们为日常使用而携带的其他物品。
§4.9.1.7Item Pomponius libro trigensimo quarto scribit parui referre, res nostras an alienas intulerimus, si tamen nostra intersit saluas esse: etenim nobis magis, quam quorum sunt, debent solui.
蓬波尼乌斯在第三十四编中同样写道,我们带入的物品是我们自己的还是他人的,这关系不大,只要这些物品的安全符合我们的利益即可;因为应当向我们,而不是向物品的所有人,履行支付。
et ideo si pignori merces accepero ob pecuniam nauticam, mihi magis quam debitori nauta tenebitur, si ante eas suscepit.
因此,如果我因船舶借贷而接受商品作为质押,只要船主在此前已接纳了这些商品,船主对我承担的责任将重于对债务人承担的责任。
§4.9.1.8Recipit autem saluum fore utrum si in nauem res missae ei adsignatae sunt: an et si non sint adsignatae, hoc tamen ipso, quod in nauem missae sunt, receptae uidentur? et puto omnium eum recipere custodiam, quae in nauem illatae sunt, et factum non solum nautarum praestare debere, sed et uectorum,
但是,保证其安全而予以接纳,是指运入船只的物品已指定交付于他,还是说即使未指定交付,仅仅因为运入船只这一事实本身就被视为已被接纳? 我认为,他对所有带入船只的物品都承担保管责任,并且不仅要对船员的行为负责,还要对旅客的行为负责。