[ULPIANUS libro tertio decimo ad edictum. ] §4.8.31.prIta demum autem committetur stipulatio, cum aduersus eam quid fit, si sine dolo malo stipulantis factum est: sub hac enim condicione committitur stipulatio, ne quis doli sui praemium ferat.
[乌尔比安,于《告示注解》第十三编] 然而,仅当存在违反约定的行为,且该行为并非因约定人的恶意所致时,约定才得以触发;因为约定是在“任何人不得因其恶意而获益”这一条件下触发的。
sed si quidem compromisso adiciatur 'ut si quid dolo in ea re factum sit', ex stipulatu conueniri qui dolo fecit potest: et ideo si arbitrum quis corrupit uel pecunia uel ambitione, uel aduocatum diuersae partis, uel aliquem ex his, quibus causam suam commiserat, ex doli clausula poterit conueniri, uel si aduersarium callide circumuenit, et omnino si in hac lite dolose uersatus est, locum habebit ex stipulatu actio: et ideo si uelit de dolo actionem exercere aduersarius, non debebit, cum habeat ex stipulatu actionem.
但是,如果仲裁协议中确实加入了“如果在该事项中存在任何恶意行为”的条款,那么实施恶意行为的人便可基于约定被起诉。 因此,如果有人通过金钱或拉拢收买了仲裁人,或者收买了对方的代理人,亦或收买了对方托付其诉讼事务的任何人,则可根据恶意条款对其起诉;或者如果他巧妙地欺骗了对方,总之,如果他在该诉讼中实施了恶意行为,基于约定的诉权即告成立。 因此,即使对方想要提起恶意诉讼,他也不应当提起,因为他已拥有基于约定的诉权。
quod si huiusmodi clausula in compromisso adscripta non est, tunc de dolo actio uel exceptio locum habebit.
但如果仲裁协议中未写入此类条款,则此时恶意诉权或恶意抗辩将予以适用。
hoc autem compromissum plenum est, quod et doli clausulae habet mentionem.
此外,包含了恶意条款之规定的仲裁协议,即为“完全的”仲裁协议。