[PAULUS libro tertio decimo ad edictum. ] §4.8.30.prSi quis rem, de qua compromissum sit, in iudicium deducat, quidam dicunt praetorem non interuenire ad cogendum arbitrum sententiam dicere, quia iam poena non potest esse, atque si solutum est compromissum.
[保罗,于《告示注解》第十三编] 如果有人将已达成仲裁协议的事项诉诸法庭,有人认为,裁判官不会介入以强制仲裁人作出判决,因为此时已不可能产生违约金,这犹如仲裁协议已被解除一样。
sed si hoc optinuerit, futurum est, ut in potestate eius, quem paenitet compromississe, sit compromissum eludere.
但是,如果这一观点得以确立,其结果将是,后悔达成仲裁协议的人将有能力规避该协议。
ergo aduersus eum poena committenda est lite apud iudicem suo ordine peragenda.
因此,即使在法官面前的诉讼按其自身程序进行,仍应对其处以违约金。