[ULPIANUS libro tertio decimo ad edictum. ] §4.8.17.prItem si unus ex litigatoribus bonis suis cedat, Iulianus libro quarto digestorum scribit non esse cogendum arbitrum sententiam dicere, cum neque agere neque conueniri possit.
[乌尔比安,于《告示注解》第十三编] 同样地,如果诉讼当事人之一转让其财产,朱里亚努斯在《学说汇纂》第四编中写道,鉴于该当事人既不能起诉也不能被诉,仲裁员不应被强迫做出裁决。
§4.8.17.1Si multo post reuertantur ad arbitrum litigatores, non esse cogendum sententiam dicere Labeo scribit.
如果诉讼当事人在很久之后才回到仲裁员那里,拉贝奥写道,仲裁员不应被强迫做出裁决。
§4.8.17.2Item si plures sunt qui arbitrium receperunt, nemo unus cogendus erit sententiam dicere, sed aut omnes aut nullus.
同样地,如果接受仲裁的人有数人,则不得强迫其中任何一人单独做出裁决,而必须是全体,或者一个也不。
§4.8.17.3Inde Pomponius libro trigensimo tertio quaerit, si ita sit compromissum, ut quod Titio disceptatori placet, id Seius pronuntiet, quis sit cogendus? et puto tale arbitrium non ualere, in quo libera facultas arbitri sententiae non est futura.
因此,蓬波尼乌斯在第三十三编中提出疑问:如果仲裁协议约定,塞尤斯宣告解决人蒂蒂乌斯所同意的事项,那么应当强迫谁? 我认为这样的仲裁是无效的,因为在这种情况下,仲裁员将没有做出裁决的自由决定权。
§4.8.17.4Sed si ita sit compromissum arbitratu Titii aut Seii fieri, Pomponius scribit et nos putamus compromissum ualere: sed is erit cogendus sententiam dicere, in quem litigatores consenserint.
但是,如果仲裁协议约定由蒂蒂乌斯或塞尤斯的裁定来进行,蓬波尼乌斯写道,我们也认为该仲裁协议是有效的;但是,必须是诉讼当事人一致同意的那个人才会被强迫做出裁决。
§4.8.17.5Si in duos fuerit sic compromissum, ut si dissentirent, tertium adsumant, puto tale compromissum non ualere: nam in adsumendo possunt dissentire.
如果对两名仲裁员达成的仲裁协议约定,如果他们意见不一,他们应吸纳第三人,我认为这样的仲裁协议是无效的;因为他们在吸纳第三人时可能会产生分歧。
sed si ita sit, ut eis tertius adsumeretur Sempronius, ualet compromissum, quoniam in adsumendo dissentire non possunt.
但是,如果是约定将塞姆普罗尼乌斯作为第三人吸纳,则仲裁协议有效,因为他们在吸纳他时不可能产生分歧。
§4.8.17.6Principaliter tamen quaeramus, si in duos arbitros sit compromissum, an cogere eos practor debeat sententiam dicere, quia res fere sine exitu futura est propter naturalem hominum ad dissentiendum facilitatem.
然而,我们首先应探讨一个根本问题:如果对两名仲裁员达成了仲裁协议,裁判官是否应当强迫他们做出裁决,因为由于人类容易产生分歧的自然倾向,案件几乎会变得没有结果。
in impari enim numero idcirco compromissum admittitur, non quoniam consentire omnes facile est, sed quia et si dissentiant, inuenitur pars maior, cuius arbitrio stabitur.
因为之所以容许奇数人数的仲裁协议,并不是因为所有人达成一致是容易的,而是因为即使他们意见不一,也能找到多数派,其裁决将得以维持。
sed usitatum est etiam in duos compromitti, et debet praetor cogere arbitros, si non consentiant, tertiam certam eligere personam, cuius auctoritati pareatur.
但对两人达成仲裁协议也是常见的,而且如果他们意见不一,裁判官应当强迫仲裁员选择一个特定的第三人,其权威应得到服从。
§4.8.17.7Celsus libro secundo digestorum scribit, si in tres fuerit compromissum, sufficere quidem duorum consensum, sed si praesens fuerit et tertius: alioquin absente eo licet duo consentiant, arbitrium non ualere, quia in plures fuit compromissum et potuit praesentia eius trahere eos in eius sententiam:
凯尔苏斯在《学说汇纂》第二编中写道,如果对三人达成了仲裁协议,两个人的同意确实是足够的,但前提是第三人也在场;否则,在他缺席的情况下,即使两人达成一致,仲裁也是无效的,因为仲裁协议是对数人达成的,且他的在场本可以争取他们同意他的意见。