[ULPIANUS libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. ] §4.6.38.prSi cui in prouincia sua princeps adsidere speciali beneficio permiserit, puto eum rei publicae causa abesse: quod si non ex permissu hoc fecerit, consequenter dicemus, cum crimen admisit, non habere eum priuilegia eorum, qui rei publicae causa absunt.
[乌尔比安,选自《尤里乌斯与帕皮乌斯法注》第六卷]\n\n如果皇帝以特别恩赐,准许某人在其属州内担任陪席官,我认为他是因公在外;但如果他未经准许而这样做,我们相应地会说,当他犯下罪行时,他不享有那些因公在外之人的特权。
§4.6.38.1Tamdiu rei publicae causa abesse quis uidebitur, quamdiu officio aliquo praeest: quod si finitum fuerit officium, iam desinit abesse rei publicae causa.
\n\n只要某人还主持着某种职务,他就将被视为因公在外;但如果该职务结束了,他即停止因公在外。
sed ad reuertendum illi tempora computabimus statim atque desiit rei publicae causa abesse ea quibus reuerti in urbem potuit: et erit moderatum tempora ei dare, quae lex reuertentibus praestitit.
然而,为了他的返回,我们将自他停止因公在外的即刻起,计算他得以返回罗马城的那些时间;而给予他法律为返回者所规定的时间,将是适度的。
quare si quo deflexerit suae rei causa, non dubitamus id tempus ei non proficere, habitaque dinumeratione temporis, quo reuerti potuit, statim eum dicemus desisse rei publicae causa abesse.
因此,如果他为了自己的私事而偏离路线到某处去,我们毫不怀疑这段时间不计入他的利益,并且,在对其得以返回的时间进行了核算之后,我们将立即宣布他已停止因公在外。
plane si infirmitate impeditus continuare iter non potuit, habebitur ratio humanitatis, sicuti haberi solet et hiemis et nauigationis et ceterorum quae casu contingunt.
当然,如果由于疾病阻碍而无法继续旅程,则将予以人道考量,正如对于冬季、航海以及其他偶然发生的事件通常予以考量一样。