[IDEM libro undecimo ad edictum. ] §4.4.3.4Sed utrum solis patribus familiarum an etiam filiis familiarum succurri debeat, uidendum.
但是,必须看应当仅对家父予以救济,还是亦对应当对家子予以救济。
mouet dubitationem, quod si quis dixerit etiam filiis familiarum in re peculiari subueniendum, efficiet, ut per eos etiam maioribus subueniatur, id est patribus eorum: quod nequaquam fuit praetori propositum: sententiam existimantium, filium familias minorem annis in integrum restitui posse ex his solis causis quae ipsius intersint, puta si sit obligatus.
引起疑问的是,如果有人说在特有财产的事务中亦应当援助家子,这将导致通过他们也使成年人(即他们的家父)获得援助:这绝非执政官的意图。 [我们支持]这样一些人的观点,他们认为,未成年的家子只能基于那些与他自身利益相关的缘由(例如他自己承担了义务)而获得原状恢复。
proinde si iussu patris obligatus sit, pater utique poterit in solidum conueniri: filius autem cum et ipse possit uel in potestate manens conueniri uel etiam emancipatus uel exheredatus in id quod facere potest, et quidem in potestate manens etiam inuito patre ex condemnatione conueniri: auxilium impetrare debebit, si ipse conueniatur.
因此,如果是根据父亲的命令而承担义务,父亲无论如何都可以被提起全额诉讼;而儿子自身,因为他既可以在保持处于家父权之下时被提起诉讼,也可以在被解放或被剥夺继承权后在其能够支付的限度内被提起诉讼,而且在保持处于家父权之下时甚至可以违背父亲的意愿根据判决被提起诉讼:如果他自己被提起诉讼,他将必须寻求救济。
sed an hoc auxilium patri quoque prosit, ut solet interdum fideiussori eius prodesse, uideamus: et non puto profuturum.
但让我们看看,这一救济是否也对父亲有利,就像它有时对他的保证人有利那样:我认为它不会有利。
si igitur filius conueniatur, postulet auxilium: si patrem conueniat creditor, auxilium cessat: excepta mutui datione: in hanc enim si iussu patris mutuam pecuniam accepit, non adiuuatur.
因此,如果儿子被诉,他应请求救济;如果债权人起诉父亲,救济即告停止,但借贷的给付除外:因为在此情况下,如果是根据父亲的命令接受了借贷的资金,他是得不到帮助的。
proinde et si sine iussu patris contraxit et captus est, si quidem pater de peculio conueniatur, filius non erit restituendus: si filius conueniatur, poterit restitui.
同样,如果他在没有父亲命令的情况下缔结合同并受损,如果父亲是因特有财产而被起诉,儿子将不予恢复原状;如果儿子被起诉,则可以恢复原状。
nec eo mouemur, quasi intersit filii peculium habere: magis enim patris quam filii interest, licet aliquo casu ad filium peculium spectet: ut puta si patris eius bona a fisco propter debitum occupata sunt: nam peculium ei ex constitutione Claudii separatur.
我们也不受“拥有特有财产似乎与儿子的利益相关”这一点的动摇:因为拥有特有财产更多地与父亲而非儿子的利益相关,尽管在某些情况下,特有财产会归属于儿子:例如,如果他父亲的财产因债务而被国库没收,因为根据克劳狄的宪令,特有财产是为他而分离出来的。
§4.4.3.5Ergo etiam filiam familias in dote captam, dum patri consentit stipulanti dotem non statim quam dedit, uel adhibenti aliquem qui dotem stipularetur, puto restituendam, quoniam dos ipsius filiae proprium patrimonium est.
因此,我认为,即使是在嫁资上受损的家女,只要她是在同意其父亲(在其给付后非立即地)要式口头约定嫁资、或同意其父引入他人要式口头约定嫁资期间,也应当予以恢复原状,因为嫁资是女儿自己的专属财产。
§4.4.3.6Si quis minor uiginti quinque annis adrogandum se dedit et in ipsa adrogatione se circumuentum dicat (finge enim a praedone eum hominem locupletem adrogatum): dico debere eum audiri in integrum se restituentem.
如果一个未满二十五岁的人同意让自己被收养,并声称在收养过程中自己受骗(例如,设想一个富有的人被一个掠夺者收养):我认为应当听取他请求原状恢复的诉求。
§4.4.3.7Si quid minori fuerit filio familias legatum post mortem patris uel fideicommissum relictum et captus est, forte dum consentit patri paciscenti, ne legatum peteretur: potest dici in integrum restituendum, quoniam ipsius interest propter spem legati, quod ei post mortem patris competit.
如果未成年的家子在父亲死后获得了遗赠或信托遗赠,而他受骗了——也许是当他同意其父亲达成不请求该遗赠的协定时:可以说应当予以恢复原状,因为由于在父亲死后属于他的对遗赠的预期,这与他切身相关。
sed et si ei legatum sit aliquid quod personae eius cohaeret, puta ius militiae, dicendum est posse eum restitui in integrum: interfuit enim eius non capi, cum hanc patri non adquireret, sed ipse haberet.
此外,如果遗赠给他的某种东西与其人身紧密相连(例如兵役权),应当说他可以恢复原状:因为不蒙受欺骗与他的利益相关,因为他并未为父亲取得该权利,而是由其自己保有。
§4.4.3.8Et si heres sit institutus, si a patre in diebus centum sit emancipatus: mox patrem debuerit certiorare nec fecerit cum posset: qui eum emancipasset, si cognouisset: dicendum erit posse eum restitui in integrum parato patre eum emancipare.
如果他被指定为继承人,条件是在一百天内由其父亲解放他;他本应随即通知父亲,但在能够通知时却未通知(如果父亲知道了,本会解放他的):应当说,在父亲准备解放他的情况下,他可以获得原状恢复。
§4.4.3.9Pomponius adicit ex his causis, ex quibus in re peculiari filii familias restituuntur, posse et patrem quasi heredem nomine filii post obitum eius impetrare cognitionem.
蓬波尼乌斯补充说,基于家子在特有财产事务中获得原状恢复的同样原因,在其死后,父亲亦可以作为继承人,以儿子的名义请求特别审理。
§4.4.3.10Si autem filius familias sit, qui castrense peculium habeat, procul dubio ex his, quae ad castrense peculium spectant, in integrum restituendus erit quasi in proprio patrimonio captus.
如果他是拥有兵营特有财产的家子,毫无疑问,基于与兵营特有财产相关的事务,他应当获得原状恢复,犹如其在自己的专属财产中受损一样。
§4.4.3.11Seruus autem minor annis uiginti quinque nullo modo restitui poterit, quoniam domini persona spectatur, qui sibi debebit imputare, cur minori rem commisit.
而未满二十五岁的奴隶决不能获得原状恢复,因为所考察的是主人的身份,主人应当归咎于自己为何将事务委托给未成年人。
quare et si per impuberem contraxerit, idem erit dicendum, ut et Marcellus libro secundo digestorum scribit.
因此,即使他是通过未达适婚年龄的人缔结合同,也应当说相同的话,正如马尔切鲁斯在《学说汇纂》第二卷中所写的。
et si forte libera peculii administratio minori seruo sit concessa, maior dominus ex hac causa non restituetur.
而且,即使未成年的奴隶碰巧获得了对特有财产的自由管理权,成年的主人也不会基于此原因而获得原状恢复。